Annus
2 0 2 1


RVBRI PLANETAE SPATIA

De ad Martem aduentu

Marte.jpg

Spatiale uehiculum ab ipsa NASA missum planetam illum robrum diebus superioribus attigit. Quod uero omnibus sapientibus maximo studio est, hoc est rerum scientia, quae in illis imaginibus impressis perspici potest. Specilla enim sideralia notitias non modo sapientibus aptas sed omnibus quoque: reapse de hominum uita in alio planeta, sicut ille Mars est, iamdiu cogitatur atque uariis modis per physicam scientiam temptari solet. Ipse enim Elon Musk maximis studiis de uita in rubro planeta multa exposuit, quae fortasse paulatim ad effectum peruenient. Tres igitur machinae planities explorabunt atque mensis futuris noua de notitiis inuentis publicabuntur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae