Annus
2 0 2 1


MARIVS NOVVS

Creatio Italica

Dragus.jpg

Res Italica diebus superioribus, postquam pristinus primus minister Josephus Conte deiurauit, in seuerissimam procellam incidit: utrum nouus minister primarius confestim creandus esset an comitiis nouis habitis in urnis suffragium decernendum esset nemo diceret. Hodie tamen reipublicae Praeses Sergius Mattarella in tanta re coronaria consilium opportunum aperuit: ille pristinus aerarii Europaei rector Marius Draghi ad rem publicam in ad tempus consul suffectus creandus uidetur. Quamuis partes alterae Josephum Conte consul ter auspicarentur alteraeque ad comitia maxime hortarentur, ipse Marius Draghi primus inter pares demum factus est.

Minister primarius Italicus ante omnia de re coronaria atque de uaccinis medicamentis distribuendis adloquitur deinque rei argentariae ruinam maxime indicauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae