Annus
2 0 2 1


MEDICAMEN PALAESTINVM

Consilium Israelis

Vaccinus8.jpg

In medicamine coronario diffundendo Israelis administratio in toto orbe optima esse uidetur: in ipsa enim natione milium centena VI morbo illo affecta sunt atque milia saltem V perierunt; Israelis tamen ciues maxima frequentia in toto orbe medicamenti iniectione optime ualent. Milio atque dimidium hominum dosem binam iam exceperunt atque tres miliones modo ciuium uaccino carent.

Palaestinis ast ciuibus res peior habetur: nemo nam medicaminis auxilio praeditus inter ciues est. Israelis administratio attamen peregrinos ciues Palaestinos optima medella adiuuabit atque milia V potionum eis ipsis offerret; quod postremo non ad Palaestinorum salutem at ad Iudaeorum salubritatem euenit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae