Annus
2 0 2 1


NOVILVNIVM SINENSE

De Sinae exodo

Primusanni.jpg

Migrationum maxima iam incepit: ut suam quisque domum perueniat, Sinenses ciues in illo tempore anni, quod νεομηνίαν Sinensem nominare possumus, summa frequentia ad domicilia sua redeunt. Qui cum ab aliqua ciuitate ad aliam reuertunt, tum rus redire cupiunt, omnes ipsi ad sedes suas uno tempore pergunt: anno MMXVIII atque MMXIX milliardorum duo atque dimidium itinerum perfecta sunt, ut ciues quam creberrime domum peruenirent.

Ecquid? In tempore enim coronario, in quo uerum Sinensis morbus non tantum illos Sinae incolas, sed totum orbem in summam tempestatem corruit, non tam frequenter, quam antea agebatur, hominum multitudo mouebitur: ciuitates ideo multae magnis clausurae munimentis prementur. Itinera igitur illa dimidiantur, quamuis hominum milliardum commoueatur: qui item domum ruri tenent, ii pessime afficiuntur, quod uere paupertate saepius opprimuntur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae