Annus
2 0 2 1


IMPETVS IRAQENVS

De petitione hodierna

Iraq.jpg

In capite Iraqeno Baghdad gemina petitio terroristica facta est, quae uerum interefectores ipsi inter interfectos numerat: terroristae enim semet in publica caede necauerunt. Sicariorum alter in "Aeronautico" foro cum pluribus mortem obiit alterque in foro boario primo aditu caede omnes afficere conatus est ac, uigiliis nonnullis impedientibus persecutisque, inter insulas cingulum erumpit. XXXV homines in toto perierunt, qui numerus in biennio maximus est, atque LXXX uulnerati sunt. Pontifex maximus Franciscus dolorem suum aperit: "Scelus hoc summe deprecor: pro mortuorum familiaribus orabo, ut omnes ad pace caritate opus dent".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae