Annus
2 0 2 1


FABRITII COMMEMORATIO

Cantoris Italici memoria servatur

Fabricius.jpg

Anno MCMXCIX cantor summus Italicus Fabritius De Andrč in hoc die pulmonum morbo affectus periit. Genuae natus anno MCMXL, Fabritius cantorum Italicorum primus nomine "Faber" habetur eiusque carmina merito multorum consensu poetica laude digna existimantur: poeta enim adulescens Fabritius fuit, deinde "uates canorus", sicut ille aiebat, factus est. Nam non modo Italicis ciuibus cantorum princeps, sed in toto orbe inter exacti saeculi optimos habetur: qui primus ultimos humilioresque contextis carminibus in primis posuit sedibus, is rursus ciuitatis suae Genuae locos linguamque diffusit humanaeque uitae modos humaniore musica cantauit.

Huius articuli scriptor hodie baptismum suum concelebrat amissionemque gratissimi ἀοιδοῦ memorat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae