Annus
2 0 1 0


BOETHIVS PHILOSOPHVS

Anicius Manlius Severinus BoŽthius traditur circa annum quadringentesimum octogesimum (480) natus esse, aetate igitur fere par Benedicto Nursiano. BoŽthius Romae natus est patrici‚ famili‚, quae Christiana iam fuerat annos prope centum. Multi inter eius maiores Romanum tenuerant consulatum. Ipse Anicii pater Flavius Manlius BoŽthius fuit consul anno 487.

Nemo scit, ubi BoŽthius optimam suam linguae Graecae scientiam adquisiverit, utrum illi studuit Athenis an Alexandriae, cum illa multo superaret eam notitiam Graeci sermonis, quae satis intelligebatur in urbibus Italiae ac praesertim Romae, quemadmodum hodie lingua Anglica toto in mundo.

Eius doctrina et prudentia non latuit Theodoricum Magnum, regem Italiae occupatae a Gothis, qui ei concredidit nonnulla officia. Ipsum autem regnum Gothorum ab ipsis Italicis adeo laudabatur, ut rex Theodoricus ab eis novus Traianus vocaretur; quod satis intelligitur post vexationes, quod illis intulerat dominium Odoacris.

BoŽthius annum agens fere quadragesimum, anno scilicet quingentesimo vigesimo (520), creatus est a Theodorico Ďmagister officiorumí, cuius erat praeesse omni administrationi et iudiciis. Postea vero duo filii eius consules facti sunt. Haec tamen prosperitas, in qua ille comitabatur alium Italicum virum Cassiodorum, non diu perstitit, quia BoŽthius apud Theodoricum accusatus est, quod nomine Italicorum coniuraret contra Gothos cum Byzantino imperatore Iustiniano. Quapropter anno 522 comprehensus et in vincula coniectus, post duos annos supplicio affectus est.

BoŽthius eam litterarum Graecarum partem, quam Romanis volebat patere atque exemplo esse, Latine vertit atque illustravit. Inter omnia eius opera, in quibus non desunt opera theologica de trinitate Dei secundum Personas ac de incarnatione Filii Dei, locum peculiare obtinet opus titulo De consolatione philosophiae, quod scripsit eo tempore, quo tenebatur in custodia ante supplicium. Diversarum scholarum expositis opinionibus (Cynicorum, Stoicorum, Platonicorum Aristotelicorumque), agnovit maximam consolationis causam e philosophia orientem esse regulam, non vera bona esse ea, quae in hoc mundo pro bonis habentur.

Iustos enim saepe miseros, pravos autem beatos esse iampridem cognoverat. Sciebat quoque malevolos, ut consilia sua consequerentur, ad eundem Deum, quem obsecrarent iusti, sese referre. Ceterum operam dedit, ut ostenderet libertatem et fatum et providentiam inter se non pugnare; quam vero quaestionem perdifficilem fatetur optime illustrari doctrin‚ Christian‚. Nihil igitur mirum est, quod BoŽthius inter beatos colitur in primis Papiae (Pavia), ubi occisus est. Re vera fuit doctor ultimus Romanorum et primus scholasticus.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae