| Summarium „
 Summarium
„Lampadis” mensis Decembris MMX Hyacintho
Dukaj multi Poloni videntur propensi ad amorem patriae negandum
vel irridendum. Cur ita fit? Quia dum in Polonia libertate
privata vivebant, debebant memoriam pristini splendoris adorare
„ut filius nodosam manum larvae atavi sui osculans”, nunc
autem nolunt id diutus facere. Fortasse
non est dissimile id, quod nos, antiquitatis Graecae et Romanae
cultores, patimur. Solemus enim summa cum reverentia de
clarissimis eius temporis scriptoribus loqui, sed aliquando iam
nos eius reverentiae satietas tenet et iocari de eis magnis viris
mallemus. Ad tales iocos utilia sunt carmina, quae ab eorum
inventore, Edmundo Clerihew Bentley, nomen clerihew habent.
Ecce exemplum Polonicum eiusmodi carminis:   Immanuel
Kant, wypiwszy
kilka fant, spytał:
– Gdzie tu jest szalet publiczny? Mam
imperatyw kategoryczny!   Ecce
autem similes versiculi de scriptoribus Latinis:   Marcus
Porcius Cato: –
Euge! – inquit – Sic fac! – suo nato, quem
conspexit fornicis pro porta – Non
matronas corrumpe, sed scorta!   Marcus
Tullius Cicero: –
Libenter – inquit – dissero de
Stoicorum virtute in
amplexu prostitutae.   Quintus
Horatius Flaccus tantum
scrotum gerebat ut saccus, et
virgines deflorans centum exegit
sibi monumentum.   Publius
Vergilius Maro futuebat
tam bene nec raro, ut
mulieres inter et deas multo
clarior sit quam Aeneas.   Publius
Ovidius Naso –
Nullus – inquit – vir podice raso tam
me urget amoris ad bella quam
felandi perita puella!   Titum
Lucretium Carum tractat
pharmaco una luparum. Unde
mentulam habet turgentem, verum
aufert viagra huic mentem.   Nicolaus
Simonides Scripsit  
     
 
 |