Annus
2 0 1 0


AVGVSTINVS CANTVARIENSIS

AVGVSTINVS CANTVARIENSIS

Alter hic Augustinus post celebrem illum Hipponensem natus est medio fere saeculo VI in Italia. In rebus gestis ille comperitur esse prior Benedictini monasterii sub nomine sancti Andreae in Romano monte Coelio, quod paulo ante erat conditum a Gregorio pontifice, qui ornatus est cognomento Magni. Is, cum Romae vidisset servos natione Anglos ex eis Germanis, qui pagani Britanniam insulam occupaverant, dixisse traditur: ĎAngli sunt, angeli fiantí.

Iussu papae Gregorii Augustinus anno quingentesimo nonagesimo septimo (597) cum quadraginta monachis profectus est in Britanniam. Propter ea, quae de Anglis audiverat, parum quidem defuit, ut proposito desisteret, verum animo recreato opus aggredi constituit. In Britannia praeter spem libenter ac magnifice acceptus est a rege Ethelberto, quem Christiana uxor Bertha, filia Francorum regis, hortata erat, ut benigne acciperet Augustinum cum sociis. A rege invitatus Cantuariam (Canterbury), prope illam exstruxit sacellum, germen diceres Catholicae Ecclesiae in Anglis. Evangelium vero praedicans plerosque insulanos atque ipsum regem perduxit ad Christianam fidem, summo cum gaudio Berthae reginae.

Iussu Gregorii papae ordinatus episcopus, sedem instituit Cantuariensem, postea vero ab eodem pontifice obtinuit gradum archiepiscopi cum facultate Angliae dividendae in regiones ecclesiasticas, pro quibus singulis ei curandum erat de consecrando episcopo. In dignitate primatis Angliae constitutus fere nihil mutavit in suis monasticis rebus quotidianis. In Domino obdormivit Cantuariae die vigesimo sexto mensis Maii anno sescentesimo quarto (26 V 604) ideo plus quam annis quadringentis ante quam Normanni Franciae duce Guillelmo Angliam ocuparent, illam valde mutantes sub aspectu nationali, sed etiam linguistico.

Demum cum Mellitum Londinensi ecclesiae praefecisset, Iustum Roffensi et suae Laurentium, in caelum migravit die septimo Calendas Iunias, circa annum sexcentesimum quintum, et sepultus est in monasterio sancti Petri, quod exinde Cantuariensium antistitum et aliquot regum conditorium fuit.

Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae