Annus
2 0 1 0


Invictus

Invictus

(Invictus - USA MMIX)

Pellicula filmica Clinti Eastwood ; partes maximi momenti egerunt: Morgan Freeman (Nelson Mandela), Matthaeus Damon (Franciscus Pienaar), Antonius Kgroge, Patricius Mofokeng, Matthaeus Stern.

Nelson Mandela anno MCMXCV electus est praesidens Africae Australis; qui usque ad annum MCMXC in carcere Insulae Robeniae captivus manserat quod contra distinctionem phyleticam sine violentia obstinate pugnavisset. Hoc primum in animo habet Nelson, ut omnes gentes, oblitae praeteritarum dissensionum et facinorum, in una patria reconcilientur et invicem se concives agnoscant. Plerique tamen, tam albicolores quam nigricolores, odii pleni tempus exspectant idoneum, ut indutiis finis imponatur et bellum intermissum recipiatur. Follis ovalis ludus est, quo gaudent albi Africani, cuius disciplinae eodem anno certamen mundanum in Africa australi habebitur; nigricolores manipulum nationalem "Dorcades" (Africe: Springboks) ut signum oppressionis abominantur.

Inde facultatem quaerit Nelson populum tam acriter dilaceratum iungendi: iuvenem manipuli ducem Franciscum Pienaar in palatium praesidentialem arcessit et cum ipso amicitiam iungit, ut ex gregis ovalifollici casibus auxilium inopinatum uni patriae exstruendae oriatur. Francisci animus tum ad lacrimas movetur, cum cellam visitat ubi diu Nelson captivus manserat, in Angli poŽtae carmine fortitudinem et spem requirens. Ambo consilium tam obstinate persequuntur, ut omni populo plaudente Dorcades sibi poculum comparent, strenuis adversariis omnibus devictis.

Inter omnes eminent histriones Morgan Freeman, mire vero praesidenti similis, et flavus iuvenis Matthaeus Damon, Francisci viri Nordici partes agens; sunt tamen qui pelliculam reprehenderint, quod persona principalis exemplaris instar difficultates ardui temporis facile superasse videatur.

Ut Latinae linguae amans, gaudeo tam populari pelliculae filmicae titulum Latinum impositum esse, id est titulum dicti carminis.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae