Annus
2 0 1 0


Promettilo!

Testamentum

(Zavet - Serbia et Francia MMVII)

Pellicula filmica Emiri Kusturica; partes maximi momenti egerunt: Maria Petronijevic (Tsanis), Alexandra Bercek (Jasna), MichaŽl Manojlovic (avus Zivoin)

Adolescens Tsanis cum avo et vacca in Serbiae collibus vicum desertum incolit; praeter familiam suam parvulam sola magistra est soli discipulo docens. Cum autem schola auctoritatum iussu clausa est et avus mortem sibi appropinquare sensit, senex nepotem in oppidum mittit ut bove venum data tria perficiat: sancti icona sibi comparet, quidlibet sibi gratum emat, puellam uxorem ducat. Fabula de alternis vicibus adolescentis in oppido Serbo narrat, adiuvantibus duobus insolitis fratribus. Coepit diuturna consecutio scaenarum Emiri cinematum propriarum: potationes, sclopetationes, saltationes, tubarum et bucinarum sonitus... Ridet auctor de Serborum malis, de pyrobolis "amoris causa" deiectis, de continuis celebrationibus, de bellis praeteritis et de Unionis Europaeae desiderio et de ceteris. Singulae tamen scaenae a spectatoribus maioris quam tota fabula existimantur.

Omnia felicem exitum habebunt, tam nepoti quam avo sponsa continget, armis innoxie sclopetantibus usque ad multam noctem saltabitur et potabitur: haec tantum videlicet Serbos hoc tempore desiderare putat Emir, de Balcanicis ridet iocose, vix amaritiem dissimulans.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae