Annus
2 0 1 0


De caseo fossae Sulliani ad Rubiconem

De caseo fossae Sulliani ad Rubiconem

Sullianus ad Rubiconem, Septemtrionis Italiae oppidulum, situs est in provincia Caesenae et Fori Livii, ubi terra provinciis Arimini et Pisauri finitima est, non longe a mari Hadriatico.

Eius nomen a Sullio ortus esse videtur, ex quo Sullianus, id est Sullii fundus, ut historicus Aloisius Tonini Ariminensis opinatus est. De hoc saepe Ioannes Pascoli poeta commemoravit in suis carminibus, cum eius sorores Maria et Ida aliquos annos, hic, apud monasteryum Augustinianum moratae essent. Non solum ob locorum amoenitatem et insignia monumenta notus est, sed etiam ob ovillum caseum qui custoditur in fossis tofaceis quas excavatas esse constat exeunte Media Aetate, primum ad frumentum celandum, hostibus saepius terram invadentis, deinde ad casei formas servandas. Caseus, ut solet, clausus in fossis ineunte mense Septembri, extollitur a.d. VII Kalendas Decembres, Sanctae Katerinae dicatum.

Casei facti forma cylindri apparent, sed postquam, fossis penitus repletis, compressi, sine are, diu manserunt, molliores et deformes exstant.

Vario pondere, ex duabus libris ad quinque circiter; alteri albi, alteri flavi visu, pars externa ab interiore eodem modo molli, non distinguitur; eo more fermentati primum suaves sunt gustatu, sed paulatim, quadam nescioquid amaritudine, optime resipere incipiunt. Eos libenter sumere possumus cum vino dulci vel passo, melle, pomis sed etiam farcimine pastarum iis uti licet: omnes dapes grati saporis erunt. Anno MMVII Sulliani Societas constituta est tutelae huius praecipui casei.

Questa notte , vegliando, ho riveduto

per via, Sogliano desto dall aurora

che gl indorava il campanile arguto

GIOVANNI PASCOLI

Nocte me vigilante Sullianus

Excitatus a luce abhinc videtur

Templum et auro enitens sonans acute

Scripsit vertitque Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae