Annus
2 0 1 0


SUMMARIUM

Agnes Wolny-Hamkało, dum colloquitur hic Margaritae Rejmer, auctrici Toxaemiae, mentionem facit methodi a Georgio Pilch inventae, quae valorem libri ex primis eius verbis aestimari posse docet. Si initia clarissimorum operum soluta oratione scriptorum comparaveris, videbis pleraque eorum mire similia esse. Saepe in initio libri eius praecipua persona e somno excitatur, ut in opere Henrici Sienkiewicz, cui titulus est Quo vadis?:

„Petronius demum ad meridiem experrectus est, somno, ut plerumque, minime recreatus. Pridie enim apud Neronem convivio interfuit, quod ad intempestivam noctem est extensum. Iamdudum autem valetudine graviore afficiebatur et, ut ipse dicebat, somno excitatus quasi torpidus iacens mentem colligere non poterat”[1]

Interdum talis homo non somno, sed animae defectione exit, ut in Thaddaei Konwicki Somniorum interpretatione, temporibus nostris idonea:

„Non aperiebam oculos utque aliquis e somno pomeridiano experrectus, ubi sim et quis sim, nesciebam. Os meum urebat venenatus sapor fellis, mea tempora a discurrentibus centipedibus titillabantur. Iacebam gravi culleo doloris et sudoris insutus”.

In Aetio, ultimo Romanorum Theodori Parnicki protagonista non expergefit, sed contra, in somnum labitur:

„Veteri diacono nullum dubium erat, quin ipse Malus contra eum cum sole, aqua harenaque conspiravisset. Eius centies exsecranda blasphema sagacitas odorata iam est servo Dei, pernoctibus precibus fatigato, caput moleste gravari rubentesque palpebras inclementer claudi. Operi ergo accinctus omnibus meatibus corpori una cum tepido luce solis indefessam debilitatem instillabat”.

Fit etiam, ut persona vigilet quidem, sed, omnia exteriora neglegens, motus animi sui scrutetur, ut apud Stephanum Themerson, in libro, qui appellatur Secretum sardinarum sive Euclides asinus fuit:

„Sciebat odium suum propriam ac separatam vitam vivere sibique semper inhaerere sicut esset pars sui corporis. Sciebat id ita, ut homo scit se habere vesicam felleam perpetuo, non tantum cum a calculis dolore affectus bilis amaritudinem papillis gustatoriis appropinquare sentit”.

Ab his omnibus initiis quodam modo differre videtur initium libri Margaritae Rejmer:

„Neminem latebit virum iam seniorem, paenula variegata vestitum, in sella traminis urbani delabi flaccide, ferociter fetentem”.

Verba „Neminem latebit…” iubent nos exspectare sententiam aliquam, naturam mundi aut hominum generaliter definientem, ut puta: „Neminem latebit bona opera numquam impunita manere”. Loco talis sententiae invenimus tamen descriptionem hominis, non ut apud auctores, quos supra adduxi, ab intra, sed ab extra factam. Non est mirum multos lectores tam insolito initio esse attractos.

                                                                                                Nicolaus Simonides

 


[1]Haec mea versio iam pridem publici iuris facta est in libro Z Rzymu do Rzymu, a Georgio Axer et Maria Bokszczanin curato.

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae