Annus
2 0 1 0


VENCESLAVS BOHEMVS

VENCESLAVS BOHEMVS

Nepos sanctae Ludmilae Venceslaus natus est anno nongentesimo septimo (907). Iam a puero secutus est piae auiae Christianam praeceptionem; cui quidem rei ualde fauebat pater eius Wratislaus Ludmilae filius, obsistere tamen conabatur mater Drahomira uxor Wratislai, quae erat pagana similiter ac pars populi Bohemorum. Cum autem Wratislaus praemature periisset, Drahomira gubernandam obtinuit rem publicam nomine adulescentis filii Wenceslai.

Paulo post necandam curauit Ludmilam, quae recesserat in castellum Tetin. Illo crimine nobiles Bohemi adeo sunt indignati, ut decernerent Drahomiram regno expellere et Venceslaum proclamare principem etiam ideo, quod illa Christianos persequens conabatur paganum cultum restituere. Quoniam Ecclesia Bohemica tunc pertinebat ad metropolim Moguntinam (Mainz), ad protegendum clerum et fideles interuenerunt exercitus Germanorum, qui Venceslaum quidem constituerunt principem, sed exegerunt Bohemiae dependentiam ab imperatore Henrico. Quod cum Venceslaus agnouisset, magno se exposuit periculo a parte fratris sui Boleslai eiusque sequacium, qui non erant contenti profectu rei Christianae neque influxu Germanico.

Frater ille minor natu Venceslaum inuitauit ad consecrationem ecclesiae, quam aedificandam curauerat apud castellum ipsius in oppido Boleslauia Vetere (Stara Boleslav). Illic, die duodetrigesimo mensis Septembris anno fere nongentesimo undetrigesimo (28 IX 929), dux occisus est a sicariis Boleslai. Sepultus est in Pragensi ecclesia, ubi colebantur reliquiae sancti Viti martyris, quas dono acceperat ab imperatore Henrico I. Ad illas custodiendas aedificauerat paruum templum, quod temporis decursu ita creuit, ut fieret pulcherrima gemma urbis Pragae, anno autem nongentesimo sexagesimo tertio (963) sedes episcopi siue cathedralis. Boleslao autem I cognomento Crudeli filia fuit Dobraua, quae nubens Polonorum duci Mieszkoni, enixe contulit ad eius conuersionem et ad baptismum Polonis conferendum anno nongentesimo sexagesimo sexto.

Scripsit frater Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae