Annus
2 0 1 0


Civitas Forumiuliana

Civitas Forumiuliana (Cividale del Friuli)

Paucis constat nomen regionis Italicae Forum Iulii, Austriae et Sloveniae finitimae, ex Civitate Forumiuliana, hodie "Cividale del Friuli" appellata, ortum esse. Nunc oppidum fere XII milium incolarum, olim municipium ab Iulio Caesare conditum, Civitas Forumiuliana haud longiqua ab Italicis finibus orientalibus antiquum aspectum servat: irruens Natiso flumen in medio fluit, quod superare licet pontem Diaboli (in imagine adposita effictum) percurrentibus. Narratur vetusta fabula propter loci asperitatem incolis pontis exstructio nimis ardua fuisse; qui ergo ex diabolo ipso petiverunt, ut ad arduam operam perficiendam auxilium ferret. Ille hoc pretio se adiuturum esse promisit, si sibi daretur anima primi viatoris qui pontem transiturus esset. Opera perfecta callidi Foroiulienses felem coŽgerunt primum transire, cuius anima sola diaboli merces fuit.

Oppidum historicis monumentis abundat, quorum arcanissimum "hypogeum celticum" appellatur: aliquot aulae subterraneae incerto tempore effossae sunt aut ante Romanorum adventum funebrium rituum causa, aut posterioribus aevis ad captivos custodiendos. Templum saeculo decimo sexto aedificatum, loco pristini anno MDII diruti, amplissimum aedificium memoria dignum est: ibi tabula argentea et aurea a Peregrino secundo patriarcha commissa aspicitur, ubi circum beatae Virginis imaginem magna acies sanctorum et prophetarum efficta est. Musaeum archaeologicum apud Palatium procuratorum Venetorum situm est, ubi tam codices aetatis mediae quam reliqua Langobardorum aspici possunt: nam Civitas Forumiuliana sedes fuit primae dominationis Langobardorum ab anno DLXVIII. In musaeo Christiano mira monumenta sunt aetatis Langobardae, sicut Callisti baptisterium (subter effictum).

Placidum et asperum est oppidum, ventis orientalibus gelidum: si super hanc inscriptionem pulsaveris oppidum oculis percurres.

http://www.cividale.net/turismo-e-manifestazioni/visita-virtuale-del-ponte-del-diavolo/

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae