| Quippe qui tantum quatuor per centum materiae atque energeiae uniuersalis sit uisiuile uel luminicum,
 MEDITATIONES PASCHALES DE LIMITIBUS POTENTIAE DEI De parvo Dei regno 
 Quippe qui tantum quatuor per
centum materiae atque energeiae uniuersalis sit uisiuile uel
luminicum, et tres etuiginti per centum sit materia obscura atque
tres et septuaginta per centum sit energeia obscura,ironice
potest computari quod quiqui putauerum Deum esse regem luminis 
nesciebant dicere Eum esse  regem tantum partis quatuor
centessimarum partium Vniuersi. Simul, putando Diabolum esse
regem tenebrarum, dicebant  eum esse regem sex et nonaginta
centessimarum partium Vniuersi.... Nisi mutaremus notionem lucis atque obscuritatis,
pessimistae religiosi iam haberent explanationem suppositae
ubiquitatis mali...... Ceterum,
Diabolus, infernarum causa, etiam fiebat rex cuiusdam partis
lucis, scilicet partis lucis urentis haud uisibilis siue lucis
ultrauiolaceae, quam, etsi apes uideant, homines uritur extra
eorum umbralia perceptionis uisualis. Itaque, Deus esset rex tantum partis quatuor
centessimarum partium Vniuersi. Tamen uerum, etsi tam paucarum centessimarum partium
rex, rex fere omnis mundi uitae hactenus expertae. Nihilominus, quidam dualismus maneret in
uitae mundi, nam  Diabolus maneret rex obscuritatis quae luce ultrauiolacea
magnum momentum uitae habet propter uitaminam D.... maneretque
rex microundarum et  radiationum X et, generaliter, rex
photonorum magnae energeiae.... Sed, per radiographias,
tomographias, etc, Deus  particeps quoque fieret, scientiarum
hodiernarum grátiá, lucis haud uisibilis. Forsan autem, semper fuit rex etiam lucis haud
uisibilis qua de causa quae a Deo facta uel iusa prima facie
terribilia uel infernalia uiderentur aliter  essent uere
luminosae. Itaque, theologice
me interrogo an lux haud uisibilis sit spectrum ambiualentiae Dei.
Haec tantum per iocum, ut patet, dixi
nam contemno extemporaneum anticlericalismum hodiernum et
christianophobiam. Scripsit Xavierus Fran 
     
 
 |