Annus
2 0 1 0


De Britannia nivibus impedita

De Europa nivibus impedita

Nives copiosae ferrivias, aŽriportus et itinera impervia (ut in imagine adposita aspicis) in tota Britannia reddunt. Multae aŽronaves ex Hithrovia et Gatuicia die Saturni non avolaverunt, pleraque tramina ferriviaria obsessa profecta non sunt, centeni autoraedarii apud Mamucium (*) in via M6 algentes pernoctaverunt. Similia ex Hibernia, Vallia, Scotia et tota Anglia referuntur. In aŽriportibus Germaniae, Galliae, Helvetiae, Daniae, Bataviae et Belgii volatuum deletiones et cunctationes nuntiantur.

Ingentes nivium casus Italiam totam obumbraverunt, vel regiones maritimas et mediterraneas; societas cui commissa est viarum autoraedariarum cura accusatur, quod autoductores in via "Solis" appellata nullo auxilio praebito noctu manserint. Acerrimum gelu Poloniam restringit usque ad XXXIII gradus inferiores Celsianos; nives saltem triginta centimetra altae totam civitatem operiunt, quapropter triginta homines rigore perierunt.

(*) Manchester

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae