Annus
2 0 1 0


<h>Cruor Natalicius?</h1>

Cruor Natalicius?

Iraquiae auctoritates nuntiant, aliquot armatis Islamicis interrogatis, Al CaŽdam caedes tromocraticas diebus festis instantibus perpetrandas moliri; quae minitationes a Civitatibus Americae Unitis fide dignae esse rentur, quamquam omnino ignoretur quo scelesti considerationem intenderint. Etiam Interpol, id est custodia publica mundana, confirmat nuntios de ictibus in USA vel in Europa exspectandis: constabat enim caedem futuram esse Stockholmiae, re vera a singulo Iraquico paulo ante temptatam (ut in imagine adposita conspicis). Qui in Britannia greges tromocraticos Islamicos obierat.

Nihilominus putatur summos duces, qui in Pacistania confugerunt, bello continuo debilitatos esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae