Annus
2 0 1 0


De incendio montis Carmeli

Postridie Kalendas Decembres unus et quadraginta homines incendio perierunt in monte Carmelo, apud Haifam urbem IsraŽlianam: a silvis ardentibus catervatim incolae duorum vicorum effugerunt. Pleraeque victimae custodes carceris Damon fuerunt, qui laophorio (cuius residua in carbonem redacta in imagine adposita aspicis) per silvam transvehebantur; etiam captivi ex carcere avecti sunt. Ignis vehementibus ventis mare Mediterraneum versus propagatus est. Beniaminus Netanyahu, minister primarius IsraŽlianorum, auxilia ex multis nationibus petiit.

Biduo post, id est die IV mensis Decembris, Leones Bellatorum Palaestinae, societas AlcaŽdae foederata, facinus sibi tribuit nuntio adfirmans "Leones noctu egisse, sancta mandata conficientes, ignem in silva admoventes." Eodem scripto gratiae vento aguntur "ut uno ex dei militibus, qui flammas eo propagavit, quo numquam speraveramus." Nihilo minus auctoritates IsraŽlianae de litterarum veritate dubitant et neglegentibus et incautis Drusis culpam ad tempus tribuunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae