Annus
2 0 1 0


Funere mersit acerbo

Funere mersit acerbo in Apulia: Sarah Scazzi

Mortem adulescentulae XV annos natae tota Italia maeret. Tristissima res ista de qua locuturi sumus. Sarah, dulcis vultu et flava capillis, in parva Apuliae urbe cum matre vivebat (pater fraterque in septentrionali Italiae parte vivunt). Condiscipulis et ceteris amicis familiariter utebatur, consobrina quoque. Istius pater, insana cupiditate motus , a Sarah repulsus, ei gulam fune fregit; postea, in autoraeda corpore occisae posito, rus se contulit ubi, oh summam barbariem!, adulescentulam violavit. Nudum miserae corpus in puteum deiecit ramis et saxis opertum. Iam antea avunculus nepticulam molestia affecerat. Inter propinquos esse videtur qui de molestiis aliquid sciverit sed tacuerit. Quare? Scandalumne timebat? Multis praeteritis diebus avunculus, cum multas horas ab investigatoribus exquisitus esset, horrendum facinus confessus est. Misera mater de filia mortua certior est facta dum in cubiculo televisivo a diurnaria rogatur et corpus reperitur. Immota, quasi in lapidem conversa, stetit. Investigationes permanent (solusne avunculus egit an aliquo adiuvante?) simulque insana cognoscendi atque loquendi cupiditas.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae