Annus
2 0 1 0


De perturbatione in Aequatoria

De perturbatione in Aequatoria

Die Iovis, mane, custodes publici irruperunt in castra milites convocaturi ut omnes contra Praesidem Aequatorianum RafaŽlem Correa armati  agerent; queruntur quod aliqua privilegia oeconomica  amiserint: id esset indignum atque iniustum  bellumque civile promovendum.

RafaŽeis  Correa iratus in eadem castra, ubi custodes militesque erant, ingressus est: “si Praesidem eos necare velle se illico paratum esse dum fortiter valeant”, eosque imbelles  obsconditos vocavit. Praeterea 120 custodes aŽriporto ad Quitum partim sunt obsidiati privilegia oeconomica petentes. Postea fama fertur latrones et praedones, quia custodes a muneribus discederent, in urbes et oppida irrupisse et ubique ac passim vastationem fecisse.

Quanvis custodes publici et aliqui milites clamitantes vocarent ad bellum civile, tamen haec rebellio non est nisi proterva petitio pro augenda mercede.

(Fons: El Mostrador/ EFE 30 sept. 2010 http://www.elmostrador.cl)

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae