Annus
2 0 1 0


Columbiae novus praesidens

Columbiae novus praesidens

Johannes Emmanuel Santos, qui usque ad hunc diem ministri rei bellicae munere functus erat, iure iurando factus est praesidens Columbiae; qui pristino praesidente Alvaro Uribe adsentiente cum adversario Antonio Mockus Bogotae praefecto de sella suprema contendit. Iuratus orationem sollemnem habuit: amicitiam cum Aequatoria et Venetiola finitimis restituendam esse, colloquia cum rebellibus armatis habenda, operam lucrosam operariis otiosis comparandam, corruptelam debellandam, paupertatem profligandam, summatim spes a decessore suo suscitatas explendas esse. Ante ritum praesidens nuper electus cum indigenūm ducibus convenit: "Gregibus armatis - inquit - qui politicis argumentis prolatis de pactionibus loquuntur, aio regimen cuivis generi colloquiorum paratum esse ut violentia evellatur et aequa atque prospera societas exstruatur, dummodo violentiae ereptionibus et illicitorum pharmacorum mercaturis finis imponatur."

Finitimarum civitatum praesidentibus, quorum Aequatoriae aderat, Venetiolae legatum miserat, dixit unamquamque nationem fortem esse, concordes et coniunctas tamen longe validiores.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae