Annus
2 0 1 0


Mille eluviei victimae numerantur

Mille eluviei victimae numerantur

Auctoritates Pacistaniae nuntiant mille homines saltem interiisse, decies centena milia affecta esse eluvie cuius causa sunt monsones, uvidi venti qui hoc anni tempore in Asiam meridionalem densos imbres afferunt. Multitudines ex demersis vicis aufugere nequeunt, quam ob rem XXX millia militum cum helicopteris et lintribus auxilium latura missi sunt. Cum via principalis, qua ab regionibus meridionalibus ad montes semptemtrionales pervenitur, confestim patefacta sit, sperant adiutores commeatus et opes traductum iri; res tamen peius putantur comperiri posse, quam nunc notum sit. Nuntius auctoritatis provinciae septemtrionalis, qui aŽronavi regiones supervolavit, narravit nonnullos vicos fluctibus dilutos esse, animalia demersa, plena horrea diruta: immanem esse deletionem. Vallis Neelam, in Pacistanorum Casmiria, propter labes invia est. Densiores imbres die proximo exspectantur.

Ex Civitatibus Americae Unitis iam cibaria et lintres missae sunt, necnon instrumenta ut aqua potui apta reddatur; mox duodecim pontes ad tempus exstruendi suppeditabuntur. Morborum nunc oritur timor propter aquam pollutam.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae