Annus
2 0 1 0


IsraŽlis regimen investigationem reicere.

IsraŽlis regimen investigationem reicere.

MichaŽl Oren (quem in imagine adposita aspicis), legatus regiminis IsraŽlis apud Civitates Americae Unitas, negat cuilibet licere de impetu in naves auxilia ferentes investigare: "Consilium mundanum indagatorium reicimus, - inquit - nam cum solo USAe praesidenti de investigatione a nobis perficienda disputabimus. IsraŽl est res publica democratica, quam ob rem suis viribus investigabit, minime investigabitur." Eadem ratione respondit praesidens Beniaminus Netanyahu secretario generali ONUs, qui cum ipso telephonice collocutus est, consilium indagatorium proponens a ministro primario Novae Zelandiae ducto, in quo tam Turcae quam IsraŽliani legatos suos eligerent.

Interea paulatim e captivitate liberantur pacis fautores qui navi "Rachele Corrie" auxilia et commeatus Palaestinensibus in Gazae regione reclusis afferre post pristinam caedem conati sunt; merces ab auctoritatibus ablatae sunt, neque certum est utrum inopibus tradantur an non.

In Turcia perspectus autopticus victimarum caedis in alto mari perpetratae multos ictibus plurimis sauciatos interiisse ostendit: putat diurnarius retis televisifici BBC milites maiori vi usos esse, quam ab auctoritatibus asseveratum est. Ex Persis interea Custodes Commutationis paratos esse nuntiatur, navibus auxilia ad Gazam ferentibus comitandis.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae