Annus
2 0 1 0


Post ignem cenum

Post cinerem cenum

Procella tropicalis Guatemalam copiosis imbribus percutit, qui novam calamitatem ignivomi montis eruptionis damnis superaddidit. Turbo tropicalis, cui nomen Agatha datum est, ab oceano Pacifico pervenit: iam tredecim homines eluvie et labibus interfecit. Sunt flumina qui ripas et pontes obruerint, quam ob rem hominum catervis domus confestim derelinquendae fuerunt. Adiutores, qui nuper coeperant cineres usquequaque dispersas auferre, opus intermittere coacti sunt. Cineres eluvie ingenti erepti tubulos obturant, liquaminis defluxum retardantes et auxiliis ferendis obstantes. Per quinque dies saltem intercludetur Guatemalae aŽriportus amplissimus.

Agatha procella putatur non solum Guatemalam sed etiam Salvatoriam et Mexicum meridionalem affectura esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae