Annus
2 0 1 0


Tota Europa humi manet

Tota Europa in terra manet

Fere omnes Europae aŽriportus propter nubem amplissimam, ex ignivomo monte Islandiae Eyjafjallajoekull dispersam, clausi sunt: nam cineres continentem versus ventis continuis advehuntur. Multitudines viatorum in aŽriportubus manserunt, cum Saturni die plerique volatus, saltem septemdecim milia, deleti sint: res item se habituras esse putantur usque ad Lunae diem. Nubes cinerea, ex vitro sabula saxis comminutis, aŽrinavibus gravissima damna afferre potest. Pleraque Europa septemtrionalis afficitur: Anglia, Hibernia, Germania, Gallia, Suetia, Norvegia, Russia, Dania, Polonia, ita ut Baracus Obama in praesidentis Polonorum funus prodire nequeat. Cancellariae Germanae Angelae Merkel a Civitatibus Americae Unitis domum proficiscenti per Olisoponem usque Romam advolandum fuit, unde autoraeda Berolinum se contulit. Etiam in Italia duo maximi aŽriportus clausi sunt. Viatores catervatim naves, tramina ferriviaria et autoraedas publicas omnino occupant, ut itinera praefixa faciant.

In Islandia terrae studiosi se sperant super montem volaturos esse, quid eventurum sit praevidendi gratia: nam venti facultatem desuper videndi aperuerunt, opacitatem amoventes. Imagines transmissae ceterum novas continenter displosiones in cratere fieri demonstrant. Narrant historici postremum eiusdem montis eruptionem anno MDCCCXXI unum annum protractam esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae