Annus
2 0 1 0


Flagrat Kirgisia

De commutatione violenta in Kirgisia

Rebelles Kirgisii vicerunt, postquam novum regimen constitutum et amicitia potentis finitimi comparata est, videlicet Russiae. Perturbationibus saevis agitatum est die Veneris Biskekum, nationis caput: victorum fautores catervatim in domibus et cauponis incendia excitare, adversarios eosque de quo idem suspicantur verberare, continenter sclopetare. Odio et ultionibus per vias foraque inundantibus, duodeoctoginta homines interierunt et rectores fures nulla mora interfici iusserunt.

Saturni die quies rediit et multo mane tota natione lugente victimis funera sollemnia facta sunt (sicut in imagine adposita miraris), quas nova praesidens Rosa Otunbayeva - antea ministra rerum exterarum - heroas appellavit. Civitates Americae Unitae ad tempus desierunt aŽronaves ex basi Kirgisia, donec tranquillitas restituatur. Reclamationes usque ad rei publicae eversionem pervenerunt post diuturnam populi offensionem corruptelae et pretiorum incrementi causa; praeter victimas narrantur saltem MDC homines Biskeki sauciati esse.

Kurmanbekus Bakiyev, qui se adhuc legitimum praesidentem rei publicae proclamat, cui rebelles mortem minitati sunt, in Afganistaniam confugit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae