Annus
2 0 1 0


De caede Nigeriana

De caede Nigeriana

Muslimi et Christiani haud longe ab Jose, urbe Nigeriae, inter se dimicaverunt: nonnulli testificantur ducentos utrimque circiter interfectos esse. Nomades Muslimi gentis "Fulanae" appellatae Dogonahavam, in vicum Nigerianum, noctu ingressi in illos qui ex domibus exierant clamore perturbati sclopetare coeperunt. Aggressores sibi proposuerant gentem Beromam enecare, quae ibi vivit: Yemis Kosoko, diurnarius Nigerianus, narrat multos pueros necnon mulieres gladiis cultrisque interfectos esse. Iam mense Januario Jose dimicatum erat: quadringenti partim Muslimi partim Christani interierant.

Ante unum mensem Fortunatus Jonathan (quem in imagine adposita aspicis) Nigeriae Christanus praesidens ad tempus factus est, usque ad annum proximum quo comitia habebuntur; cum autem Umarus Yaradua, olim praesidens Muslimus, in patriam rediit, contentiones inter fideles duarum religionum coeperunt et Fortunatus Jonathan se promisit candidatum praesidentialem anno proximo fore. Qui praesidens copias in regionem illam mittit, ne facinora in finitimas provincias propagentur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae