Annus
2 0 1 0


Vigiles publici IsraŽliani Montem Templi expugnant

Vigiles publici IsraŽliani Montem Templi expugnant

Tumultibus ortis vigiles IsraŽliani mane die Dominica Montem Templi in vetere parte Hierosolymorum situm expugnaverunt, quod iuvenes Palaestinenses identidem lapides in periegetas coniecissent. Quos iuvenes deinde in meschita Al Aksa se saepsisse. Circum loca sancta cohortes speciales vigilum IsraŽlianorum positae sunt aditu ex parte cohibito. Unum ex reclamantibus esse comprehensum; in praesentia Montem Templi esse quietum Mickey Rosenfeld dixit, qui pro vigilibus locutus est. Locutor quidam Palaestinensium dixit iuvenes noctem prope meschitam egisse veriti, ne Iudaei fanatici illuc accederent. Tamen Rosenfeld affirmavit nullos esse greges, qui talia in animo haberent.

Hoc loco, qui et Iudaeis et Mahumetanis sacerrimus est, persaepe vehementer inter Iudaeos et Palaestinenses pugnabatur. Loca sancta, ubi nobile illud sanctuarium est, quod lingua Arabica Haram al-Sharif appellatur, a Palaestinensibus administrantur. Id sanctuarium super reliquias templi Iudaici secundi a Romanis anno LXX. diruti exstructum esse dicitur, cuius unus paries reliquus est: Murus Lamentationum, qui dicitur, locus Iudaeis sacerrimus.

Anno MM. maximae discordiae ortae sunt, cum Ariel Sharon, qui postea primus minister IsraŽlianus fuit, Montem Templi visisset. Qua re Palaestinenses ad reclamationes vehementes sunt lacessiti, quae Al Aksa - Intifada appellatae sunt.Iudaeis orthodoxis hunc montem accedere non licet. Sed greges quidam fanatici censent meschitam Al Aksa sanctuariumque nobile esse delenda, ut tertium templum Iudaicum possit exstrui.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae