Annus
2 0 1 0


Abdul captus est

Abdul captus est

Abdul Ghani Baradar, unus ex Talibanorum ducibus, comprehensus est: hoc confirmant Pacistanorum auctoritates postquam Talibani virum liberum esse in Afganistania nuntiaverant. Minister Pacistanus rebus externis addictus Mahometus Qureshi diurnariis retis televisifici Britannici BBC dixit captivum nunc interrogari: qui in schola Quranica haud longinqua a Karaci abreptus est. Inexspectate acta diurna Pacistana Jovis die de hoc gravi nuntio tacuerunt aut minimis scriptis rettulerunt: nam tam regimen quam exercitus duces verentur, ut populi fides deficiat si nimis obsequientes erga Americanos videantur; sed observatoribus acrius videtur bellum regiminis in Talibanos. Solus Mahometus Omar putatur auctoritate maiore quam Abdul apud Talibanos gaudere.

Interea aŽronaves Americanae nauta privae "fuci" appellatae in Pacistania septemtrionali tres armatos interfecerunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae