Annus 2 0 0 7
De vacca carnivora et formicis monachos vexantibus (cf. Craterem Nugarum & Insolita)
Extremos apud Indos aurea regnat, amici, pax pietasque: Homines nulla animalia vi afficiunt umquam, nam sacra est vita cuiusque. Non tamen omne animal tam placidum esse potest, nec pietate pecus sacrum et venerabile, vacca, usque tenetur ea, quam exhibuere homines semper ei: nam vico in quodam mira iuvenca nocte rapit pullos tigridibus similis. Miratur vicus totus; miratur et ille, qui vidit stabulo saepe perire suo pullos et gallinas, suspectum sed habebat vicinive canem sive suum. Tacite quondam per noctem ad stabulum cum pervigilaret, ut caperet fures, ecce iuvenca venit, aggreditur stabulum, dein pullum dente feroci luctantem arripit et devorat en miserum. Obstupuit dominus. „Quid? Tigris forsitan olim vita nata alia nostra iuvenca fuit?" Forsan, amice, fuit. Fortasse et turba renata est formicarum de tigridum gregibus, assidue in templo monachos quae vexat remoto, mordens in somno tempore noctis eos, quin etiam in precibus. Templi tranquillus in hortis, ut monachi officium est, si resides viridi iam meditaturus densae sub tegmine palmae, arboris umbrosis desilit e foliis una ex turba permordax formica frequenter perturbatque animum. Quam pius esse debet et sapiens meditator, talia qui ferat aequo sic animo! Miseri quid faciant monachi? Occidant formicas? Non licet his animanti quicquam afferre mali. Terribili sonitu ferrea eas haurit clamans ululansque Charybdis, incolumes posthac evomitura alibi. Sed tamen, heu, nimium formicis palma placebat In monachorum horto; mox totidem reduces adsunt formicae numeroque modoque carentes. Vincitur iam pietas: interimendus erit Totus grex formicarum! Sed quis necet illas? Ipsi num monachi? O scelus horribile! Arcessunt igitur quendam doctum atque peritum, omnes qui occidat. Qui pietatem homines erga animalia servent, his animalibus ipsis cum sit nulla pios erga homines pietas?
Scripsit Caecilia Koch
.
Retro ad:
Novissima editio Summum paginae