Annus
2 0 0 7


PERIEGETICA

Athenae tempore hiemali

Hiemem Athenis tempus fructuosum esse posse monstravit iam Aulus Gellius gelidis hic imprimis mensibus "Noctes Atticas" suas scribens. Nunc ei se adiungit Anna Ochremiak, quae lectores ephemeridis "Dziennik" adhortatur, ut hiemali tempore Athenas visitent, tunc enim pretia in deversoriis parviora sunt necnon multo minor turba peregrinatorum alienigenarum, qui aestate aditus ad musaea et monumenta antiquitatis multo difficiliorem reddunt.

Imprimis haec hiems sit philoteoris ad Athenas visendas idonea ob raram occasionem spectandi Acropolin... crescentem. Fit enim refectio capitalis collis Acropolini, qua perfecta erit arx praeclara 15 centesimis maior hodiernae, talis fere ut erat tempore Graeciae antiquae. Restruitur Parthenon necnon Propylaea, restitutum iam esse nuntiatur Erechtheum et templum Nicaeanum. Maxima tamen pars Acropolis adhuc scalis craticulisque, ad usum operariorum structis, cooperitur.

Tempore hiemali etiam aura Athenis sine dubiio salubrior videtur, minus acriter olent gasa combusta automobilium ac gramen, tempore aestivo omnino sole exustum, denuo viride se monstrat.

Minore numero peregrinatorum urbem petentium incolae ipsi eius facilius perspiciuntur, coffeam mane in cauponibus bibentes, dein lentissime ad opera festinantes, dein per totam noctem in cauponis sedentes, res alias quam coffea bibentes. Quando dormiunt Athenienses? Id secretum manet, etiam tempore hiemali.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae