Annus
2 0 0 7


Redi,

Redi, cara iuventas!

Dispositor scaenarum praeclarus Francis Coppola (maxime notus prae anno 1972 facto cinemate "Patrinus" de mafia Italorum Neoeboraci) modo confecit primum suum a decem annis cinema "Sine iuventate iuventas" intitulatum, secundum fabulam philosophi et religionum periti Dacoromani Mircea Eliade.

Quae pellicula de sorte professoris academici Dacoromani provecta aetate narrat, qui ultimis annis ante secundum bellum mundanum maxima frustratione et personali et professionali laborans (praelinguam omnium hominum philologus ille quaerit) suicidium petit. Ob imperitiam tamen se ad talem rem adhibendi vitam servat, at infortuno suicidio subito... 40 annos iunior corporaliter miraculose factus est! Rebus ita stantibus decrevit se denuo operi suo dediturum, de medicinali miraculo tamen speculatores agminum Abwehrae mox certiores facti sunt, qui sine dubio secretum iuvenescendi cognoscere valde cupiverint. In fugam ergo professor Stanciulescu se dare debet per terras Europae usque in Indiam, a Hitlerianis speculatoribus petitus.

Coppola dixit se hanc fabulam cinematographando eligisse, ut meditationem spectatoribus praeberet ad thema: Quaeles incredibiles res solent homines peragere, cum otio donati sint.

Ea in fabula nonnulla autobiographica elementa vitae ipsius Eliade inveniuntur.

Partem professoris Tim Roth agit.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae