Annus
2 0 0 7


Vitam aliter fieri posse

Vitam aliter fieri posse

(Las vidas posibles)

Argentina et Germania anno MMVII

Direxit, scripsit et in scaenam reduxit: Alexandra Gugliotta, imagines curavit: Lucius Bonelli, musicam curavit: Sebastianus Escofet, cinema extruxit: Iohannes Paulus Di Bitonto, partes maximi momenti egerunt: Germanus Palacios (Lucianus), Anna Celentano (Carola), Natalia Oreiro, Marina Glezer, Osmar Núñez, Guillermo Arengo, produxit Trigon films.

Alteram pelliculam pelliculam filmicam vobis propono, quam libentissime Locarni mense Augusto praeterito spectavi.

Carola et Lucianus feliciter vitam agunt in Argentina, mutuo amore capti; uxor saepe domi sola manet, vir enim terrae studiosus loca deserta percurrit unde telephono de se dilectae nuntios refert. Quod olim minime accidit, cum in Patagoniam, Argentinae regionem algidam et longinquam, proficiscitur Lucianus. Postquam semel atque iterum vocem amati frustra audire conata est, iter facit Anna ad inhospitas terras gelu costrictas, ubi in virum marito suo simillimum incidit quem omnes indigenae inde numquam abiisse concorditer narrant: quem amat, nescia utrum amatus suus sit an non.

Musica atque imagines in fascinationem locorum visu mirabilium illiciunt, ubi temporis spatii mentis dominium evanescit: nullius rei certa est Anna itemque spectatores. Num gelido mari obiit Lucianus? an amens aufugit? an alteram vitam sibi requirere voluit? quis est alter vir? Cum iterum illuminatae sunt lampades aulae cinematographicae, interrogationes mentem diu occupare pergunt. Hoc de fabula dixit auctrix Sandra Gugliotta: "Opus de ambiguitate agit: fabulam exstruere volui, quam alius aliter legere potest. Nulla vero interpretatio omnino vera est, nulla omnino falsa."

Si vobis facultas videndi dabitur, aspicite!

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae