Annus
2 0 0 7


LUDOVICUS IX REX

LUDOVICUS IX REX

Nonus Francorum rex nomine Ludovicus natus est Parisiis die 25 mensis Aprilis anno 1214 patre Ludovico VIII rege et matre s. Blanca, filia Alfonsi IX regis Castiliae in Hispania. Patri premature mortuo Ludovicus successit annos natus paene duodecim, unde erat necessarium, ut magna ex parte adiuvaretur a matre piissima. Quae aliquando ad bonum hortata est eum dicens: "Mallem te videre in feretro quam in peccato" et videtur contulisse ad Ludovici ingressum in Tertium seu Saecularem Ordinem Franciscanum. Filius numquam oblitus est est illius teneram simulque fortem disciplinam catholicam, quod apparet vel inde, quod in monetis excudendis in Francia iussit inscribere: CHRISTVS REGNAT * CHRISTVS VINCIT * CHRISTVS IMPERAT.

Cum iam annum vigesimum ageret in regno gerendo, in morbum incidit; quo tempore coepit cogitare de recuperando regno Christiano circa Ierosolymam. Propterea, ut convaluit, Crucis vexillum accepit ab episcopo Parisiensi. Mare traiecit cum magno exercitu et primo quidem proelio fugavit Saracenos capiens maritimum oppidum Damiettam, sed postea, cum ex pestilentia multi milites mortui essent, Franci victi sunt ipse rex Ludovicus captus una cum eis. Postquam res cum Saracenis compositae erant magno pretio soluto, rex et exercitus liberati sunt. Ex illo die per quinque annos versabantur in Oriente, praesertim vero Ierosolymae, ubi multimodis conabantur rem Christianam ibi reficere et confirmare. Interea mortua est mater eius Blanca, quae filio absente rexerat Franciam.

La Sainte Chapelle

Illa de causa Ludovicus coactus est reverti domum, ubi totum se dedit officiis pietatis. Multa aedificavit monasteria et hospitia pauperum, quos ceterum sublevabat suis sumptibus. Visitabat aegrotos ipse ministrans eis. Ad custodiendas vero Domini Iesu coronam spineam et lancem Romani militis Longini, quas magna cum sollicitudine acquisiverat, in Parisiensi ecclesia cathedrali Nostrae Dominae, aedificandum curavit novum sacellum, quae in mundo catholico facta est celeberrima sub nomine Francogallico La Sainte Chapelle.

Cum tamen statuisset denuo traicere in Africam, ut bellum inferret Saracenis, iamque – non procul ab antiqua Cartagine – castra in eorum conspectu posuisset, incidit in grave morbum ex contagio ortum pestilentiae, et paulo post pie mortuus est, haec recitans verba Psalmi: "Introibo in domum tuam [Domine], adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo" (Ps. 5, 8). Obiit die 25 mensis Augusti 1270, itaque annum agens quinquagesimum sextum

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae