| De Carnevalis laganis
 Tempore Carnevalis, "Chiacchiere" (inania verba),
"cenci" (panni), "crostoli" (crustula),
"galani" in septemtrionalis Italiae regionibus multis
modis inter se paululum differentibus conficiuntur, semper
facillime et suaviter. De Carnevalis laganis
Venetorum modum referam.
 
 Comparanda sunt
 trecenta grammata tritici farinae,
 ova duo,
 aurei mali unius sucus,
 quinquaginta grammata butyri,
 saccharum subtiliter molitum, vanillae redolens,
 sal.
 
 Farinam, ova et sucum adeo depse, ut singula distinguere nequeas;
adde salem et liquefactum butyrum, atque accurate manibus
permisce; rotundo ligno (Anglice "rolling-pin")
subtiliter sterne et rotula usus rectiangula decem centimetra
longa, quattuor centimetra lata reseca; quae omnia breviter intus
incides.
 Nullo tempore interposito, frige breviter multo ferventi seminum
oleo (haud olivo!), ut color paululum fulvus fiat. Super charta
crustula paulum maneant, ut oleo detergantur, et saccharo abunde
aspergantur. Si vinum dulce et fervidum moderate alcoholicum (Italicum
Moscato e. g.) simul bibas, maior voluptas.
 Valete et beate comedite!
 
 Scripsit Herimannus Novocomensis 
     
 
 |