Annus
2 0 0 7


OLYMPIA CONSTANTINOPOLITANA

OLYMPIA CONSTANTINOPOLITANA

In una ex illustrissimis familiis Constantinopolitanis Olympia nata est circa annum 365. Adhuc puella orbata parentibus, ab urbis praefecto tutore suo concredita est educanda Theodosiae, piae sorori Amphilochii Iconiensis episcopi.

Tota illa educatio fundabatur in sacra Scriptura, in qua Olympia adulescens non solum ductrice Theodosia, sed etiam affulgente exemplo Melaniae senioris, nobilissimae matronae Romanae, quaerebat indicia atque hortamina ad vitam perfecte componendam in Spiritu Christi.

Quamquam potuit obtinere locum eminentem in palatio imperiali, cum esset, cum esset ditissima simulque doctissima, verumtamen noluit. Anno fere 385 nupsit Nebridio, qui anno sequenti creatus est praefectus urbis. Eorum tamen felix matrimonium repente abruptum est, quia Nebridius mortuus est post viginti menses.

Tum imperator Theodosius voluit eam in matrimonium dare uni e suis fratribus consanguineis in Hispania degenti. Olympia tamen negavit dicens: "Si Rex meus voluisset me cum viro vivere, non mihi abstulisset primum". Imperator, cum sibi non contigisset illam flectere ad suum propositum, putavit se hoc esse consecuturum, si iuveni illi viduae ademisset usum latifundiorum aliorumque bonorum, donec illa compleret aetatis annum trigesimum.

Olympia hanc sortem accepit serene, vitam in paupertate et in paenitentia degens non modo constanter, sed adeo libenter, ut flecteretur ipse Theodosius, qui demum iussit bona illi reddi. His autem recuparatis Olympia condidit Constantinopoli multa opera caritatis, in quibus praeclare illud hospitium pro itinerantibus clericis ac monachis et aliis pauperibus. Suā paenitentia, Christiana largitate, sed etiam sapientiā Olympia ita claruit, ut Nectarius archiepiscopus non dubitaret eam ordinare diaconissam, tametsi haec dignitas consilio Pauli (1Tm. 5, 9) concedebatur viduis annos natis non minus sexaginta, cum Olympia esset iuvenis annorum paene triginta. Idem praelatus illlam libenter consulebat eiusque scientiā et experientiā adiuvabatur in regenda Ecclesia Constantinopolitana.

Tum illa ad cathedralis ecclesiae sanctae Sapientiae (hagia Sophia) latus meridianum exstruxit monasterium, qui parvo ductu connectebatur cum templi vestibulo, ut Olympia facile posset illuc adire ad implenda sua munera diaconalia. Eius exemplum traxit alias iuvenes ex praecipuis familiis Constantinopolitanis, quarum primae erant tres eius consanguineae: Elisanthia, Martyria, Palladia, ac deinde nepos eius Olympia. Hic autem numerus quinque monialium brevi tempore traditur crevisse ad ducentas quinquaginta.

Novum ac principale temporis intervallum coepit ineunte anno 398, cum novus archiepiscopus Constantinopolitanus creatus est Ioannes sacerdos Antiochenus cognomine Chrysostomus. Qui cum urbem regionemque invenisset valde mundanam non solum ad populum quod attinet, addito palatio imperiali, sed etiam ad clerum et monachos, arduum suscepit iter reformandi. Quanto cum gaudio animadvertit se hoc in difficili opere non solum esse! En pia Olympia eiusque sorores moniales toto corde adhaeserunt non solum operi Ioannis, verum etiam eimet ipsi, videntes pristinum monachum ac sacerdotem Antiochenum paenitentiis fractum, qui eo tempore – ardore suo flagrante indesinenter – habebat in animo Constantinopolitanos accendere ad maiorem amorem Christi.

Ipse vero sollicitus de valetudine piae Olympiae, diaconissas ordinavit eius primas socias: Elisanthiam, Martyriam, Palladiam, quae onus illius minuerent, vicissim fungentes diaconali munere. In nomine huius sanctae amicitiae Olympia curam habebat etiam de Ioannis vestitu ac cibo.

Inimici tamen non defuerunt. Ei, quibus anno 404 contigit Ioannem deponere eumque exsulem elongare Cucusam in oppidum in Armenia situm, non pepercerunt Olympiae. Accessit, quod ipso die, quo episcopus exsul profectus est, incendio periret eius curia et pars ecclesiae sanctae Sapientiae aediumque senatūs. Inter Ioannitas seu fautores Ioannis episcopi Olympia accusata est ignis appositi. Quae praefecto respondit sibi, quae pluries magnis impensis ecclesias construxisset, non esse morem illas incendendi.

Cum autem recusavisset agnoscere novum urbis episcopum Arsacem, qui unā cum Severiano acerrimus erat Ioannis inimicus, multam magnam coacta est pendere. Postea vero, eodem anno 405 sponte contulit se Cyzicum in Syria, ut propior esset suo amico exsuli. Cum illo ceterum manebat non solum iuncta per frequentes litteras, sed etiam pluries mittebat illi pecuniam aliaque necessaria ob eius infirmam valetudinem. – Crebrescente vero Ioannitarum persecutione Olympia denuo ad tribunal vocata est et relegata Nicomediam in urbem ad ripam Bosphori sitam Asiaticam. Ibi pie mortua est anno 408, uno fere anno post Ioannem Chrysostomum.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae