Annus
2 0 0 7


GENOVEFA FRANCA

GENOVEFA FRANCA

Circa annum 422 Nanterrae nata, in oppido non longe a Parisiis sito, Genovefa adulescens quindecim annorum traditur obviavisse episcopis Germano et Lupo, qui illā ibant ad Britanniam versus, ut illic exstirparent errores Pelagii. A Germano autem obtinuit crucis effigiem, quam postea secum habebat semper.

Mortuis parentibus transiit Parisios, ubi ab urbis episcopo accepit velum virginis Deo consecratae. Paulo post eam secutae sunt aliae virgines, quae velo accepto dicaverunt se orationi et operibus misericordiae, modicum victum procurantes labore manuum suarum.

Anno 451, cum in Franciam irruisset Attila, crudelis Hunnorum dux, cum suo exercitu et appropinquaret Parisiis, Genovefa velut Ioanna Arcensis prior oppidanos terrefactos hortata est, ne animo deficerent neve urben relinquerent, praedicens fore, ut ipse Deus illos protegeret. Quod re factum est, nam Attila ex inopinato iter a Parisiis avertit et contulit se ad Italiam versus.

Genovefam in eius domo paupere visitabant non solum personae simplices, sed etiam nobiles magnatesque, ut ab illa orationem et consilia peterent. Inter hos fuerunt duo Francorum reges Chlodovicus et Childericus.

Quemadmodum omnibus amicis Domini Iesu, ita etiam Genovefae non defuerunt dolores et tribulationes non solum corporales, sed imprimis in animo, praesertim cum illam magam maligni quidam appellavissent et comburere conati essent. Omnia tamen serene pertulit fisa Christo crucifixo eiusque Matri dolorosae; quin etiam aetatem satis provectam consecuta est, nam mortua est die 3 mensis Ianuarii circa annum 500, itaque octoginta fere annos nata.

Sepulta est autem in coemeterio, qui situs erat in colle prope Parisios. Locus ille mox nomen accepit Montis sanctae Genovefae. Sacellum, quod illic sub eius nomine rex Chlodovicus erexerat, locum cessit Gothico templo amplissimo in honorem principalis Patronae non modo Parisiorum, sed etiam Franciae. Quam rem tamen graviter ferens Christo inimicum regimen revolutionarium exeunte saeculo XVIII corpus Genovefae iussit comburi, templum autem eius redigi ad Panthéon, quod dicitur, ubi sepulcro conderentur personae bene meritae de Francorum re publica nova.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae