Annus
2 0 0 7


PIEGEL ONLINE - 04

VITIUM NATURALE

Natum esse vitulum gynandrum sex pedibus instructum

In Civitatibus Unitis natus est vitulus anomalus: Quae bestia est instructus sex pedibus necon genitalibus sexûs utriusque. Homines rei periti opinantur embryones duorum vitulorum in unam bestiam esse confusos.


Vitulus hexapodus: "Istud est verum monstrum."

Litchfield ex oppido Nebrascae Civitatis foederalis Americanae - In Nebrascâ natus est vitulus sex pedibus instructus. Praeterea eadem bestia genitalibus est et masculinis et femininis. Brianus autem Slocum rusticus eiusdem bestiae cultor mirans dicit pedibus supervacaneis hunc vitulum, qui esset pondere 85 librarum, in movendo nequaquam impediri. „Talem" inquit „bestiam numquam vidi".

Hanc relationem d.04. m.Maii a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae