NITROGENIUM LOCO OXYGENII
Octo aegrotos in nosocomio per errorem nitrogenio interfectos
Cum in nosocomii modo conditi statione intensivâ per errorem non tractati essent oxygenio, sed nitrogenio, in Apuliâ octo patientes sunt mortui. Actores publici inquirunt.
Hammaburgo ex urbe – Italiana Statio televisifica publica refert octo patientes verisimiliter esse mortuos, quia imbuti essent nitrogenio. Plerosque homines in nosocomio mortuos esse videri aetate provectiores. Quos, cum in statione intensivâ morbis coronariis curandis perquisiti essent, per errorem non oxygenio, sed nitrogenio tractatos esse. Ab actoribus publicis incohatas esse inquisitiones.
Stationem medicinae coronariae, quae esset in nosocomio Castellanetae oppidi prope Tarentum in Apuliâ siti, duabus demum septimanis ante esse apertam, nova instrumenta ex duobus demum diebus operari.
Februario demum mense praeterito Italia percussa erat scandalo valetudinis. Nam patientibus implantata erant iecur renesque hominis disimmunitide affecti.
Hanc relationem d.05. m.Maii. a.2007 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|