Annus
2 0 0 7


Antonius Blair bellicis

Antonius Blair bellicis
sceleribus iudicari videbitur



Nova series televisifica mittit personam
Ministri in sediculam accusatoriam.

Fictione telehorasica ponitur in scaena iudicium ministri, in anno 2010, propter transgressiones in Irakia suas.

Sic se habet argumentum:

" labente anno 2010, imperium praeter opinionem retinens, Antonius Blair Primarii ministri muneri adhaeret, novo maleficiorum islamistarum accidente fluctu, et foedere cum Statounitensibus Israelianisque instructo, et armamentario nucleari Iranianorum feliciter destructo. Quibus de causis, gubernaculum Lundini tenet. Succesor autem eius, Gordon Brown, modo electus est, dum Hilary Clinton Albae Domus potitur.

Verum neque Memorias suas, ut speraverat, scripsit, neque conversionem suam in catholicum pronuntiat, sed accusatur coram Tribunali in La Haya, propter scelera bello Irakiano patrata, quia ad populum mentitus est et quod Britannos ad conflictum exitiotissimum deduxit ".

Iudicium Antonii Blair (Anglice The Trial of Tonny Blair) est ab auctore Alister Beaton, cui socia et musa scribendo ludo fuisse fertur uxor, advocata notabilis et iuris humani consulta.

Haec utique productio televisifica, quam "politicam" vocare licet, vastatae Mesopotamiae culpa tribuitur Atonio B., Georgo W. Bush et Hispanico socio eorum. Fabula primum edita est heri, vigessima secunda post meridiem hora (10:00 pm), per canalem More 4, -ex catena Channel 4, in spatium televisifice optimum.

Ceterum A. Blair iam spatiis istis haud insolitus videtur, septem operibus scaenicis fictis de eius publica persona: nuper in pellicula c.t.e. "Regina" (The Queen), argumento ab Stephano Frears scripto, coram Elisabetha II post exitum principissae Dianae (1997) spectatus est ministeria sua gerens.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae