Annus
2 0 0 7



04

„Casus ursularius" - Magistram Britannam domum revertisse

Gilliana Gibbons magistra in Sudaniâ propter „Casum Ursularium" condemnata revertit in Magnam Britanniam. Eadem dixit se in custodiâ bene esse tractatam.

Mulier 54 annos nata mâne diei Martis aeriportum Heathrow Londinensem advolavit. Duo legati Gillianam comitati sunt, qui in Sudaniâ studuerant efficere, ut eadem e custodiâ dimitteretur. Gilliana autem in aeriportu a diurnariis interrogata: „Illuc ieram" inquit „ut periculum subirem et multo plura pericula subii, quam volueram". Omar el Beschir praeses Sudaniae die Lunae Gillianam aggratiavit*. Gordonus Brown minister primarius cum Gillianâ telephonans declaravit se gaudere de eius reditu.

„Tempus mihi fuerat mirabile"

Arrestatio a Gillianâ dicta est „terribilis". Tamen se in custodiâ Sudanianâ bene esse tractatam. „Omnes erga me cômês fuerunt". Se valdê dolere, quod Sudania sibi post paucos iam menses fuisset relinquenda. „Tempus mihi fuerat mirabile". Populum Sudanianum esse percômem et liberalem. Ante casum ursularium se nullas experientias fecisse nisi bonas.

Magistra, quae evidenter erat defessa, in aeriportu recepta est a Iohanne filio et Iessicâ filiâ suâ. Gilliana dixit primo se velle recreari a laboribus in urbe suâ patriâ, quam tranquillissimê celebrare Natale Domini, deinde quaerere novum munus magistrae.

„Numquam licuit Gibbonsiam comprehendere"

Locutor ministri primarii mane dixit Gordonum Brown Gillianae telephonicê optima quaeque exoptasse. Muhammad Abdul Bari, secretarius generalis Consilii Muslimorum, gavisus casum feliciter erat finitum verbis extulit numquam licuisse Gillianam comprehendere.

Eadem magistra d.25. m.Nov. erat ab astyphylacibus comprehensa, quod discipulis suis sex vel septem annos natis permisisset, ut ursulo lusorio nomen inderent prophetae Mohameti. Quod praenomen in mundo muslimico est frequentissimum.

Hanc relationem d.04. m.Dec., h.13.16, a.2007 in periodico interretiali „FOCUS-online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae