Grex Latine Loquentium

Pinacotheca Sodalium

Quid est Philosophia?

    Mea praesenti sententia, Philosophia est modus cogitandi ad quandam scientiam universalem fundamentalemque inveniendam, id est, scientiam de fundamentis cuiuslibet rei sub specie totalitatis prospectae. ad hoc enim, incumbitur in proponendas atque tractandas quaestiones radicales et totales, generaliter adhibendo ratiocinationem logico-linguisticam, vel orationem rationalem.

    Quaenam sunt tales quaestiones radicales atque totales? Sunt certe quae, saltem ad tempus, adipisci non possunt responsum satis certum.

    Quot et quales sunt illae quaestiones? Numerus quidem atque typus talium quaestionum pendet a diversis prospectibus philosophicis.

    Meo autem iudicio, radicalissimae atque totalissimae quaestiones sunt, inter alias, hae:

  • quid enim mihi sinit certissimus esse de veritate alicuius rei?
  • quemadmodum certo scire possim certitudinem meam non esse falsam, sed potius veram?
  • quidnam significat veritas seu verum?
  • estne vera realitas immutabilis sive inalterabilis in se et per se?
  • quae et quales sunt condiciones necessariae sine quibus nihil potest esse neque cogitari neque dici?
  • de quibus enim rebus cogitari potest? quaenam cognosci possunt? quaenam dici possunt? quae fieri et agi possunt?
  • quid agendum est? quid est debitum?
  • suntne vel exstant valores seu principia aesthetica, ethica, iuridica quae et universalia sint et absoluta?
  • quid est bonum? estne possibile bonum? quidnam agendum est ad bonum adhibendum?
  • quid autem est agendum ad felicitatem inveniendam?
  • quid est felicitas?
  • quid est iustum, vel aequum?
  • fierine potest aequum sive iustum?
  • quid vero libertas est? fieri potest libertas?
  • quaenam in summa sensu claro dici atque, a fortiori, cogitari possunt?

    et cetera...

    Perge modo, bona lectrix vel bone lector, plures quaestiones proponendo, reputando, agitando atque has a me propositas criticando et, si opus est, transformando. Hoc enim modo strenue philosophatur!

 

Quid prodest Philosophia?

    Aliter atque Scientia, non valet cognoscere quadam certitudine quomodo sit mundus naturalis sive cosmus. etenim Scientia modus est cogitandi qui, formali lingua logico-mathematica adhibita, phaenomena interpretatur et describit et proximis causis explicat, et aliquando praedicit; contra Technicas Artes atque Technologiam non est usui ad instrumentis utendum vel ad utensilia construenda, secundum regulas atque leges scientificas, ad Naturam transformandam et inde adversitates atque difficultates quotidianas solvendas; adversus Religiones, non praebet doctrinam sive dogma fidei quod securitatem personae offerat de vitae sensu deque perviventia post mortem; dissimiliter atque Ars, non prodest ut sensibus ludatur ad sensa exprimenda; tum igitur... quid prodest? quemnam usum praebet?

    Valet enim Philosophia ut omnis homo possit:

    1º cognoscere et intellegere:

1.1. maximas quaestiones sive aenigmata ab hominibus historice proposita excogitatave – suis necessitatibus primis iam satisfectis, et otio fruentes – de ente vel essendo, de cogitatu atque de agendo;

1.2. responsa quae in Historia oblata et coniecta sunt ad talia aenigmata persolvenda, atque

1.3. methodos et vias quibus talia aenigmata proponebantur et talia responsa coniciebantur; et inde

    2º proprio cogitatu uti ad diligenter strenueque meditandum de 1.1., 1.2., et 1.3.; et si occasio venerit, si quid novi in mentem venerit, ad novas quaestiones, responsa inedita etiam necopinatas vias excogitandas, proponendas et adhibendas, ut tandem

    3º quisque sibi construere possit proprium cogitatum rationalem, profundum, criticum, ingeniosum et, quoad fieri potest, autonomum ac liberum.

 

Quaenam est relatio in praesenti inter Philosophiam et Scientiam?

 

1. PHILOSOPHIA VELUT SCIENTIA


1.1. Philosophia sub Scientia

    Philosophia noniam est scientia substantiva, quoniam eius studii materia vel obiecta nunciam tractantur diversis Scientiis[1] earumque methodis. Philosophiae igitur partes, quae nunc exstant sive restant, sunt hae:

  • investigatio de Scientiarum lingua, methodo, principiis atque suppositionibus;
  • cogitatum purgare et nitidius reddere analysi logico-linguistico ad vitandum praeposterum vel vitiosum usum qui ad errorem metaphysicum ducit; et tandem
  • studium generale agere totius historiae cogitationis rationalis analysi logico-linguistico.

    In summa, Philosophia secundum hanc conceptionem reducitur ad Philosophiam linguae, logicae, Scientiae, et ad studium logico-linguisticum historiae cogitationis humanae.

    Qui huic positioni favent sunt, inter alios, philosophi analytici.

 

1.2. Philosophia ut Scientia

    Philosophia, ut rationalis investigatio, inquisitio seu perquisitio fundamentorum totius realitatis esse debet Scientia fundamentalis seu prima. problema autem est in determinanda atque invenienda recta methodo.

    Complures doctrinae et fluctus philosophici huic positioni faverunt. saeculo proximo XX notabilior fuit phaenomenologia Edmundi Husserl.

 

2. PHILOSOPHIA VELUT SAPIENTIAE INQUISITIO


2.1. Sine Scientiis (vel supra Scientias)

    Ducitur Scientiam esse scientiam impeditam quae potius quam explicare vel intellegere, tantum describit nec potest veram realitatem complecti sive comprehendere, propterea vero opus esse cogitatione philosophica profundiore cuius sit veritatem abditam atque arcanam inquirere et invenire.

    Huic positioni, quae certe videtur extrema, multi hodie favere non videntur, exceptis fortasse Heidegger et verisimiliter philosophi neoscholastici – inter alios –.

 

2.2. Apud Scientiam

    Qui huic positioni favent, inter quos me nunc habeo, censent Philosophiam, praeter Scientiae instrumentum auxiliare, ut autumant qui negant in ea substantivitatem epistemologicam, etiam esse activitatem intellectualem quae:

1º investiget atque inquirat de quaestionibus radicalibus ac totalibus indolis ultrascientificae (id est, quae – saltem hoc tempore – Scientiae methodi possibilitates excedant). Haec vero investigatio stricte diligenterque agi debeat a scientificis-philosophis vel a philosophis bona Scientiarum cognitione;

2º conetur in constructione imaginis synopticae omnium Scientiarum symbolarum, et

3º reputet ac meditetur de thematibus et quaestionibus radicalibus ac totalibus quae in diversis cultus civilis provinciis exsurgunt. Haec vero investigatio iuxta Scientiam agitur, fines atque limites respiciendo, et ostenditur sicut propositum ut, quantum potest, omnis persona construere valeat suum proprium cogitatum rationalem, criticum autocriticum, profundum, ingeniosum vel creativum, denique autonomum ac liberum.


Ioseph Antonius Rojas Carrera vel Iarcius, Hispanus Gaditanus


Adnotatiunculae

1. Hoc in textu, scientia, littera initiali minuscula, significat, lato sensu, cognitionem vel modum cogitandi. at vero verbum hoc littera initiali maiuscula, id est, Scientia idem significat atque in aliis linguis modernis: Science, Wissenchaft – fere –, Ciencia, etc.


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia