Grex Latine Loquentium

Pinacotheca Sodalium

Iarcius Gaditanus

Hispanus Baeticus

 

 

Salve exspectate/a hospes, nomine ficto Iarcius Latine vocor. Kalendis Decembribus anni 1971 natus sum in urbe Gadibus, in Andalusia olim Baetica in Hispania meridionali. in Universitate Philosophiae studui. Latinitatem didici tres annos in Schola Media, duos in Universitate, postea modo autodidactico usque nunc. Mihi multo placet philosophari (de Philosophiae Scientiaeque thematibus et historia legere) et ambulare et corpus exercere. Latine communicare cum aliis me valde delectat, nam acer fautor sum Latinitatis novae, quam nisi vivam appellare audeam, saltem ad usum aptam affirmo. Optime vale.

 

Vide etiam

Commentatiuncula de Philosophia

 


Retro

Index

Quid sit Grex

Pinacotheca

Exempla

Subnotare

Regula

Utilia