Annus
2 0 1 8


Forum Hadriani. Menses ante duo missa Augustana apud ecclesiam Bentheli (die sexto ante Kalendas Nouembres) incepit atque nemo perfecturus uidetur. Familia enim Armenia, quae perfuga Batauiam attigit ac cui finibus ideo exeundum est, ipsa in ecclesia inest: Militia Ciuilis enim familiam ipsam excipere debet, at missas intermittere praesentes legibus ac iure nequit, qua de causa sacerdos atque omnes adstantes minime consistere concupescunt, ut familia Batauia immanere possit. Nomen familiae Tamrazyan, quam parentes atque III filii contexunt, qui anno MMX ad ciuitatem transmigrauerunt atque maximam gratiam omnibus in sermonibus cum diurnariis communitati ecclesiae agunt; desiderium hoc: Administrationem Batauicam animaduertere ut inmigrantium causa conperiatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae