Annus
2 0 1 8


Conseruatio profugorum
Melita. Insulae Vigiliae maritimae cymbam alto in mari longe aspexerunt atque nauem illuc promiserunt, quae migrantes LXIX contentos seruaret. Profugos demum milites maritimi conseruauerunt atque Capitem insulae adtulerunt. - 30/12/2018 23h40
Incursus Batauicus
Rotterdam. Militia Ciuilis hodie IV homines comprehendit propter coniurationem seditionis: impetum enim terroristicum eos apparaturos esse existimant. - 29/12/2018 18h47
Fausta omina
Laeti dies festi sint omnibus lectoribus et scriptoribus. - 24/12/2018 08h38
Iter Italicum
Lex nummaria Italica, Europa adsentiente, a Senatu probata est suffragiis latis de fide; factiones adversae tumultuaverunt cum non esset antea disceptata. Reditura est ad Consilium legatorum postero die Veneris. - 23/12/2018 11h53
Iterum terraemotus
Novus tremor terrae 5 graduum in magnitudinem mane perceptus est in locis Mediae Italiae, iam ante biennium concussis. - 22/12/2018 18h53
Tremor marinus
In Oceano Pacifico Meridionali vehemens tremor 7,5 graduum magnitudinis ante Novam Caledoniam accidit; timor est ne maris motus ad eius litora et ad insulas Vanuatu perveniat. - 22/12/2018 18h43
Sons caedis necatus est
Territor Chérif Chekatt, qui auctor incursus Argentorati confecti reputatur, a biocolytis in vico eiusdem urbis occisus est. Petitio a grege ISIS vindicata est. - 15/12/2018 08h33
Quartus periit
Diurnarius Italicus Antonius Megalizzi obiit, cum graviter capite vulneratus esset petitione terroristica Argentorati effecta. - 15/12/2018 08h20
Incerta de Brexitu
Ministra Primaria Theresa May ad aliud tempus sententias de Brexitu distulit, ut melius explanaretur commercium inter rem publicam Hiberniam quae particeps Unionis Europaeae manet et Hiberniam Septentrionalem Regno Unito coniunctam. Re vera timetur foedus de Brexitu a Consilio Populari ne probetur. - 10/12/2018 21h34
Praeses Boreoamericanus obiit
Nonagesimo quinto anno aetate mortuus est Praeses Civitatum Americae Unitarum Georgius Bush senior, qui munus exsecutus est ab anno MCMLXXXIX ad MCMXCIII tempore quo rueret murus Berolini et Unio Sovietica finem haberet . - 02/12/2018 10h49
Deflagratio Sinensis
Sina. Apparatus alchemicus Regionis Zhangjiakou prope Caput hodie deflagrauit: XXXVIII currus onerarius atque XII autoraedae hocpropter delentur, in quibus XXII homines periere atque plures XX vulnerati sunt. - 28/11/2018 21h25
Displosiones in classem
Scythia Ucrainensis. Praefecti classis Regionis Russicam Administrationem accusauerunt inpetu, qui hodie in naues Ucrainenses perductus est. Responsum Administrationis Sarmaticae nondum euenit. - 25/11/2018 21h14
Auxilium Brexitus
Britannia. Industriosi maximi Regionis Ministram Primariam Theresam May in consilio suo Brexitus noua maxime pactione inter Britanniam atque Communitatem Europaeam adiuturos se dixerunt, maxime Rector Societatis Industriae Britannicae Fairbairn , "ut adfectus inter potentias colatur". - 19/11/2018 20h26
De incendiis Californianis
Non intermittitur calamitas incendiaria magnam partem Californiae vastans quae ingentissima ex omnibus existimata est; quinquaginta perierunt in flammis, sed plurimi dilapsi; multa milia domorum incensa sunt, abeuntes quinquaginta milia. - 15/11/2018 06h55
Comitia medii mandati in America
In electionibus medii temporis Civitatum Americae Unitarum Populares maiorem numerum subselliorum in consilio legatorum populi, Republicani in senatu tulerunt; Praeses Trump victoria partim comparata exsultat. - 07/11/2018 14h07
Propagatio Graeca
Athenarum Administratio hodie publicum proclamauit nuntium: fines maritimos Graecos diffundere nam excupescit a VI usque ad XII milia nauticas, sed non in neminis aquas. Limes enim Turcorum ualicandus putatur apud Administrationem Graiam, quodpropter Praesidi Turco Erdogan hoc "casu belli" nuncupat. - 01/11/2018 15h19
Tempestas Italica
Imbres vehementes et ventus furens plures Italiae regiones vastant: ob casus arborum vel res lapsas septem perierunt, decades sauciati. Fluctuum impetus et eluviones timentur. - 30/10/2018 06h38
Recusatio Europaea
Collegium Europae legem nummariam Italicam reppulit, quae mutata intra tres hebdomadas tradenda erit. Minister Primarius negavit hoc fieri posse: aes alienum provisum non imminutum iri. - 23/10/2018 20h17
Italia adversus Europam
Minister Primarius Italicus Joseph Conte Bruxellis novam legem nummariam apud Consilium Europaeum mox explanabit, quae, modum impensae excedens, verisimiliter non probabitur. - 18/10/2018 22h06
De nece diurnarii Sauditae
Auctoritates Turcarum moderatores Boreoamericanos edocuerunt sibi esse incisiones magnetophonicas et magnetoscopicas de nece diurnarii actorum Washington Post Jamal Khashoggi qui Byzantii in sede legationis Sauditae a custodibus verberatus, excruciatus et occisus esset. - 12/10/2018 23h10
Terrae motus in Sicilia
Intempesta nocte terrae tremor graduum 4,8 magnitudine incolas provinciae Siculae Catinae e somno excitavit, aliis concussibus subsequentibus minoris ponderis. Parva corruerunt, sed magnus fuit pavor. Aliqui non graviter sauciati sunt. - 06/10/2018 11h57
Vastatio in Indonesia
Terrae motus graduum 7,5 magnitudine hesterno die insulam Sulawesi in Indonesia prostravit ob quem XLVIII interierunt; mane maris motus litus vastavit undis sex metrorum in altitudinem: complures sauciati sunt, alii dilapsi. Metus est ne multa milia conciderint vi aquarum rapta. - 29/09/2018 09h30
Moenia Africana
Mense Iunio hoc consilium Praeses Donaldus Trump Hispaniae dedit ut migrantium adventum ab Africa coërceret: “Moenia erigite in solitudine Sahariana”. Cum ei dictum esset quinque milia kiliometrorum eam in longitudinem patere “Finis Saharianus – inquit – longior Mexicano non potest esse”- - 20/09/2018 18h39
De iure auctorum
Senatus Europae hodie consilium comprobavit ut iura auctorum contra gigantes interretiales defenderentur quibus mercedes ab editoribus solvenda esset; alii hoc victoriam esse libertatis in edendo reputant, alii autem censuram. - 12/09/2018 18h47
Indutiae in Libya
Auctore legato peculiari Ordinis Nationum Unitarum Ghassan Salamé, foedus ad proelia intermittenda in capite Tripolitano factum est ut cives defenderentur et bona publica et privata servarentur. Factiones pactae sunt ut invenirent de re politica consilia. - 04/09/2018 22h09
Migrantes liberati
Ante biduum omnes migrantes navis Diciotti solum Italicum tetigerunt. Prope quinquaginta Albania et Hibernia accipient, ceteros Ecclesia. Interea Administer Salvini a iudice indagatur. - 27/08/2018 14h30
Aegroti expositi sunt
E navi Diciotti Catinae in ancoris tenta, XII egressi sunt cum tabe laterum afficerentur; ante triduum etiam XXVII minoribus aetate sine parentibus exire licuit. Interea auctoritates Italae ultionibus Europae minantur. - 25/08/2018 20h38
Nihil de migrantibus
Nullum consilium in Europa captum est de devectis in portus Italicos; furens Minister Primarius Conte cum interea Administer Matthaeus Salvini recusat ne e navi Diciotti migrantes Catinam exponantur. - 24/08/2018 22h11
Obiit fautor convictus Israelis et Palaestinae
Studiosus pacis Israelianus Uri Avnery XCIV annos natus mortuus est, qui fundator fuit gregis pacis auctoris Gush Shalom; fortiter censuit rem publicam Palaestinam constituendam esse ac monuit concives ut finem facerent Cisiordaniae occupationis. - 20/08/2018 21h36
Concidit pons in Italia
Corruit Genuae pars pontis Morandi nominati super torrentem: XXV interierunt, X saltem dilapsi sunt. Periculum est ne aliae partes super domos cedant, quae vacuefactae sunt. - 14/08/2018 22h15
Concidit lira
Turcia in magno discrimine nummario versatur postquam lira corruit; ex hac re magna perturbatio in mercatibus nummorum Europaeis orta est. Praeses Erdogan ait administrationem Turcicam bello oeconomico non victum iri. - 10/08/2018 19h11
Avolatio errata
In Mexico Septentrionali aëronavis paulo post temptatam avolationem concidit; LXXXV sauciati sunt, nemo periit. - 02/08/2018 09h18
Aestas torrida
Ob maximum aestum in pascuis montanis Helveticis exercitus potum vaccis praebet. - 02/08/2018 09h06
Luctus Italicus
Periit in nosocomio Helvetico moderator bonis gignendis societatis FIAT Sergius Marchionne, qui eam sursum extulit et coniunctam cum societate Chrysler in Civitates Americae Unitas expandit. - 26/07/2018 10h03
Francogallia vicit
Sarmatia. In Certamine Orbis Pediludico grex Francogallicus Illyricos in agro viridi profusit. Trigona IV in retem adiecerunt, dum Illyrici II modo. - 16/07/2018 23h38
Distribuentur
CDL migrantes a Libya rate vecti in duas naves militares Italicas translati sunt; exceptis nonnullis feminis expositis cum pueris ceteri quingeni in res publicas Europae recipientur; adhuc quinque de hac re congruerunt. Palam discors res publica Ceca. - 15/07/2018 21h53
Conventiculum Leurense
In rubrica Vita Latina nuntius de Conventiculo Leurensi editus est. - 13/07/2018 09h21
Omnes servati
In Thailandia duodecim pueri cum pilae magistro tandem, post XVIII dies sub terra, ab antro prope incolumes erepti sunt. Omnes in nosocomium recepti sunt ut sua valetudo inspiceretur. - 11/07/2018 11h55
Reclamat sub Statua Libertatis
Femina reclamans usque ad imam partem Statuae Libertatis adrepsit; post tres horas capta est et descendere coacta cum vincta cingulis esset. - 05/07/2018 09h54
Filius Chalifi periit
ISIS nuntiavit Huthaifa al-Badri filium ducis al-Baghdadi in Syria occisum esse pugnantem adversus Syros et Russicos. - 05/07/2018 09h40
In antro conclusi
Adhuc vivunt in Thailandia XII pueri cum pilae magistro postquam in antrum deerraverunt: alentur et eorum animi sustinebuntur, donec refecti extracti erunt; sed aliquandiu exspectandum est. - 04/07/2018 09h31
“Funis salutis” appulit
Navis “Funis salutis” (Lifeline) Melitam appulit sed occupabitur a Melitensibus ; migrantes dividentur per octo nationes, excepta Germania. Exules ius asyli non habentes remittentur. - 27/06/2018 22h03
Census ethnicus
Administer Matthaeus Salvini censum facere vult gentium Rom et Sinti in Italia commorantium ut eos expellat quibus manere non liceat, sed Minister Primarius Conte et vicarius Di Maio ab hac re dissentiunt, cum computatio ethnica non legitima sit. - 19/06/2018 22h14
Praesides consentientes
Praeses Italicus Conte et Francogallus Macron constituerunt ut in Africa loca apta agnoscendis migrantibus petentibus asylum instruerentur et de foederis Dublini emendatione consenserunt. - 16/06/2018 22h46
Aquarius ad Hispaniam versus
Navis Aquarius migrantibus onusta repulsa a novo Administro Italico negotiis internis praeposito Matthaeo Salvini ad Hispaniam pergit. - 12/06/2018 13h56
Ob montem ignivomum perierunt
Investigatio mortuorum post eruptionem Montis Ignivomi Guatemalensis intermissa est cum periculum esset ne nova saxa liquefacta e cavo expellerentur. XCIX inventi sunt, CXCVII dilapsi. - 08/06/2018 21h43
Nova gubernatio in Hispania
Post flagitium corruptionis virorum Factionis Popularis, rogatio Factionis Socialistae de diffidentia adversum Marianum Rajoy a legatis probata est; princeps Socialista Petrus Sanchez ante regem ut novus Minister Primarius iuravit. - 03/06/2018 10h55
Ecce gubernatio Italica
Hodie, post tres fere menses a suffragiis habitis Minister Primarius Italus Joseph Conte et XVIII administri in legem iuraverunt. Res laboriosa exstitit sed tandem factio Quinque Stellarum et Foedus inter se convenerunt ut rem publicam gubernarent, mutato administro oeconomiae, favente Praeside Sergio Mattarella. - 01/06/2018 21h29
Nihil effectum est de administris Italis
Joseph Conte deposuit munus gubernationis creandae, cum Praeses rei publicae Italicae discors esset de administro oeconomiae delecto, non Europae fautore. - 28/05/2018 06h58
Crimina sexualia perpetravit
Novi Eboraci Harvey Weinstein, qui plurimas pelliculas produxit, accusatus de molestiis ab octoginta feminis, custodibus publicis se dedit; de vi sexuali contra duas in ius vocabitur. - 25/05/2018 15h12
Nova caedes Americana
Apud lyceaum urbis Sanctae Fidei in civitate Texana adulescens septendecim annorum arma ignivoma dirupit: novem discipuli et unus magister perierunt. - 23/05/2018 00h05
Sponsa puella capite damnata
In Sudania puella venum data a parentibus aetate tredecim annorum suspendio peribit quod virum stupratorem necaverit. In toto orbe incepta sunt ut ea servari possit. - 12/05/2018 10h23
Berlusconi iterum petitor
Ex sententia tribunalis custodiae Mediolani Silvius Berlusconi, iam a potestate munus publicum petendi erasus, ad id ius restitutus est. - 12/05/2018 10h08
Nova gubernatio Italorum
Post duos menses tandem duae factiones comitiorum victrices de nova administratione Italica inter se agunt. - 12/05/2018 07h43
Docentes armati
“Magistri armis instruantur; secundum emendatum Constitutionis servabitur” ait denuo Donaldus Trump coram viris societatis armorum (RNA) . - 05/05/2018 08h46
Mors supervenit
Non superfuit infans Alfius Evans gravissime aegrotus postquam a machinis disiunctus est. “Meus parvus gladiator evolavit” ait pater. - 30/04/2018 20h58
De monitis Europae
“Praeses Trump ne portoria imponat; aliter Europa suas utilitates defendet”: eo modo Angela Merkel, Emmanuel Macron, Theresa May eum admonuerunt . - 30/04/2018 20h49
Nova petitio terroristica
Duplex impulsus ab ISIS effectus est in Afghanistan: XXIX saltem in capite Kabul perierunt quorum IX diurnarii; complures decades sauciati sunt. - 30/04/2018 20h32
Incensa viva
In Pakistania femina viginti quattuor annorum mixtura olea usta est ab adsectatore cum noluisset ad religionem Mahometi se convertere ut ei nubere posset: gravissime se habet. - 22/04/2018 21h38
Princeps Carolus successurus
Ut regina Elizabetha abdicabit, princeps Carolus res publicas coniunctas Regno Unito (Commonwealth) reget. - 20/04/2018 17h39
Vis terroristica intermissa est
Grex armatus Vasconum (ETA) veniam petit luctus infiniti quem dimicatio pro libertate paranda contra Hispaniam genuerit - 20/04/2018 17h30
Petitio communis contra Syriam
Praeses Trump cum Francogallia et Regno Unito contra tria loca Syriaca ubi arma chemica fabricantur, centum missilia misit, quorum pars deiecta est. - 14/04/2018 11h14
Incendium Novi Eboraci
Novi Eboraci flammae ortae sunt in caeliscalpio Trumpiano; unus graviter laesus est, leviter quattuor siphonarii. - 08/04/2018 14h39
Terror in Germania
Parvum autoplaustrum in urbe Monasterio proiectum est in multitudinem ab autocinesta, ut constat, insano. Tres perierunt, sex gravissime vulnerati sunt. Res petitio terroristica non reputatur. Sons postea sibi mortem conscivit. - 08/04/2018 14h30
Malala rediit in Britanniam
Malala Yousafzai reliquit Pakistaniam, postquam visitavit etiam scholam apud quam gravissime ante sex annos vulnerata est. - 03/04/2018 23h48
Milites ad finem Mexicanum
Praeses Trump nuntiavit finem inter Civitates Unitas et Mexicum a militibus custoditum iri donec murus extruatur. - 03/04/2018 23h40
Dictator ad spectaculum musicum
Dictator Kim Jong-un cum uxore gregem musicum Austrocoreanum in capite Pyongyang spectavit, quod signum animi placati existimatur. - 01/04/2018 21h37
Vis in area Gaza
Quindecim Palaestini perierunt in proeliis contra Israelanios; pugnatum est apud reticulum separans ab Israele tractum Gazam, ubi “iter ad reditum” efficitur. - 30/03/2018 22h37
Netanyahu aegrotat
Minister Primarius Israelianus Beniaminus Netanyahu in nosocomium Hadassah urbis Hierusalem receptus est ob febrim ardentem et tussim; cum ante duas hebdomadas morbo laboravisset nec se quieti satis dedisset, indicia mali graviora facta sunt. - 28/03/2018 19h40
Puigdemont detentus est
Carolus Puigdemont, qui iam fuit praeses Catalauniae, transiens finem inter Germaniam et Daniam, in Germania comprehensus est; de re sectatorum multitudo Barcinone vehementer reclamavit. - 26/03/2018 00h24
Quartum munus Praesidis Russiae
Ante septem dies Vladimir Putin triumphavit: quater magno consensu praeses electus est: tres Russici ex quattuor eum potiorem habuerunt, consuetudo autem cum compluribus nationibus difficilior facta est. - 26/03/2018 00h07
Casus pontis in Florida
Pons in exstructione pro peditibus in urbe Miami supra viam sex curriculorum corruit, autocineta conterens. Nonnulli perierunt, alii sub macerie exquiruntur. - 17/03/2018 08h01
Reliquiae Secundi Belli Mundani periculosae
Fani Fortunae, in regione Picena, pyrobulus repertus in opificio aedificatorio forte inescatus est. Ob magnum periculum diruptionis incolae domos deserere circumcirca usque ad MDXXX metra coacti sunt. - 14/03/2018 14h17
De comitiis in Italia
Nulla factio in comitiis Italicis ad parlamentum eligendum tot suffragia tulit ut una rem publicam gubernare possit. Quinque Stellae, quae pars prima exstitit, consensus valde auxerunt; unio dexterarum partium maiorem numerum suffragiorum captavit, sinistrae partes imminuerunt. Difficilius erit administrationem constituere. - 05/03/2018 17h40
Nova arma nuclearia in Russia
Praeses Vladimir Putin orationem habens coram tota natione per retia televisionis coniuncta novum missile nucleare “Sarmaticum” ostendit simulque Civitates Americae Unitas et societatem Nato vehementer minatus est. - 01/03/2018 20h43
Rapti in Nigeria dimissi sunt
Exercitus Nigeriae nuntiavit MC captivos, ex quibus etiam mulieres et pueri, raptos ab extremistis Islamicis nominatis Boko Haram, in libertatem restitutos esse. - 27/02/2018 21h37
Rigor Siberianus
Intemperies caeli cum gelu, nive et pluvia Europam centralem et Italiam prosternat ob aërem rigidissimum a Siberia venientem - 25/02/2018 09h55
Inopia tragica
In urbe Neapoli operarius eum qui operam dederat necavit, cum mercede soluta centum euronummi deessent - 25/02/2018 09h31
In Mexico evanuerunt
De tribus civibus Italis Neapolitanis in Mexico itinerantibus nihil ab exeunti mense Ianuario compertum est. Familiares pro certo habent eos in carcerem compactos esse. - 20/02/2018 20h56
Vehementissimus terrae motus in Mexico
Post nonnullos menses novus tremor septimi gradus et duorum decimalium rationis Richterianae regionem Mexicanam quae vergit inter meridiem et occidentem solem concussit; fortunate incolumis evasit a casu helicopteri ob quem duo perierunt administer Mexici qui in locum calamitatis se contulerat. Adhuc nullus obitus ob terrae motum nuntiatus est. - 17/02/2018 10h30
Boreocoreae invitatio
“Boreocorea invitat in caput Pyongyang Austrocoreae Praesidem” dixit soror ducis Boreocoreae Kim Jong-un Praesidi Moon Jae-in, qui Boreocoreanos ad dialogos de pace cum Americanis hortatus erat. - 11/02/2018 21h47
Proelia in caelo Medio Orientis
Aëronavis Israeliana F16 deiecta est in territorium patrium incursu Syriae contra aërios, rediens in sedem postquam percusserat stationem bellicam Syram ex qua aeronavis Iraniae sine rectore in Israëlem obiecta erat. - 11/02/2018 21h31
Manet hora ex lege decreta
Senatus Unionis Europaeae reppulit consilium a nonnullis nationibus prolatum ut hora lege statuta pro solari abrogaretur. - 08/02/2018 21h15
Erdogan in Italia
Praeses Turcarum in Vaticano a Summo Pontifice acceptus est, postea in urbe capite a Praeside Mattarella et Ministro Primario Gentiloni. Reclamantes ad Castellum Sancti Angeli convenerunt, ubi proelia cum custodibus publicis exarserunt - 05/02/2018 20h16
De metallicis conclusis
In Africa Meridionali CML fossores operantes in fodina aurea quae nominatur Beatrix ascendere non possunt vi electrica carente. - 02/02/2018 07h11
Tristis computatio de mense Ianuario
Ab incepto anno CCXIII migrantes et profugi numerantur qui mari perierunt Europam petentes. - 30/01/2018 23h17
Exorbitatio traminis apud Mediolanum
In territorio Mediolanensi plenum multitudinis ad operam euntis tramen ex binis orbitis viae ferratae exiit; tres perierunt, plus quam quadraginta vulnerati sunt. - 26/01/2018 06h57
Pactum in Senatu Americano
Post biduum Populares et Republicani inter se convenerunt ut intermissioni administrationis finem facerent. - 22/01/2018 22h00
Aquarum penuria in Africa Meridionali
In Urbe Capitis gravissima siccitate percussa aqua parce distribuitur: unicuique civi non plus quam quinquaginta litrae in singulos dies a mense Februario usui dabuntur. - 18/01/2018 22h51
Creatio Persarum
Denuo in Persia Hassan Rohani factionis moderatae praeses electus est, qui operam dedit ut foedus de vi nucleari fieret et res publica cum orbe communicaret. - 18/01/2018 22h32
Puer glaciatus in schola
Discipulus decem annorum regionis ruralis Sinae ad scholam pervenit cum capillis et superciliis glacie concretis itinere facto quattuor kiliometrorum in aëre rigidissimo. - 14/01/2018 00h33
Panis Francogalliae servandus est
Pistores Francogalliae petunt ut panis oblongus (baguette) Patrimonium Humanitatis a societate Unesco declaretur. Praeses Macron in Elysaeum artis magistros accepit ac maxime eorum impulsum collaudavit. - 14/01/2018 00h16
Tempestas rigidissima in America
Tempestas nominata “turbo-bomba” litus Americae orientale prosternit nive, ventis et temperie axis aquilonaris a regione Canadensisi usque ad Floridam, ubi raro ningere solet. - 06/01/2018 19h24
Furtum ditissimum Venetiis
Duo fures a Palatio Ducum fibulam cum adamante et inaures cum gemmis ingentissimi pretii abstulerunt, quae in aula exhibitionis ostendebantur, in techis inclusae. Imagines latronum apparatu televisifico securitatis impressae sunt. - 04/01/2018 23h03

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae