Annus
2 0 1 8


Mensibus superioribus Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump contra industriosos Sinenses bellum mercatorium incepit: vectigalia rerum in Oriente Solis confectorum maximae gravitatis factae sunt. Sed Administratio Sinensis, quamvis commorata, potestatem suam temporibus his ostendit: pridie Nonas Iulias omnia fient.

L billionum dollarorum quocumque anno fisco Sinensi eo iniverint, ut illa Administratio Americana pretium sanctionum in Sinam promotarum aequet. Index omnium bonorum haud sero publice monstrabitur Administrationi Boreoamericae, quae sua colligere possit.

Scripsit Andreas Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae