Annus
2 0 0 6


15

CONFESSIONES LAUTERBACHIANAE

"Staminatas ducebam et scortabar cum meretricibus"

Venus gregalis, drogarum ingurgitationes, experientiae carcerales: Henricus Lauterbach histrio tempore vitae suae priore solebat pergraecari. Nunc autem idem vir voluptarius pandit mysteria vitae suae lascivissima: a potationibus suis immodicis, quibus animum colligere solebat ad fututiones efferatissimas, usque ad fellationes, quibus perfruebatur telephonans.


Henricus eiusque uxor Victoria: "Quae nares subduxit"

Hammaburgo ex urbe Henricus Lauterbach histrio famosus mox autobiographiam suam editurus, c.t. "Nihil omisi", iam in antecessum libero ore loquitur de mysteriis in opere suo scandaloso proditis. A diurnariis periodici Hammaburgensis, c.t. „Stern", interrogatus Henricus intrepidê narrat de vitae suae prioris effusîs in omni intemperantiâ libidinibus.

Se tempore transacto lupanaria eo perlibenter frequentasse, quod ibidem „cum sodalibus se potuisse cubare in natabulo unâ cum nonnullis puellis lascivissimê loquentibus et agentibus. Ibidem semper semperque causae habes, cur rideas et ioceris." At se correptum esse taedio mortifero, quandocumque unam tantum haberet, quam futueret. „Semper cupiebam aliquid extraordinarii et efferatissimi."

Se perlibenter in coetibus desultorum (swinger clubs) nudum assedisse ad cilibantium. At venerem gregalem esse rem discendam. „Paucissimi" Henricus inquit, „viri sciunt rectê facere venerem gregalem. Plerique enim sunt ‚adhaesores’, ut nos aiebamus, qui semper adhaereant ad unam tantum puellam eandemque." Hoc genus veneris haud bene succedere, si particeps sit amica alicuius viri confutuentis amatissima.

Num necesse esset biographiae inserere relationes de fellatione tempore telephonematis factâ, Henricus diurnariis nescivit dicere. Se quidem esse voluptarium virum Rhenanum, cui moechatio esset quoddam genus ambulatiunculae. Haec explicavit Henricus admissarius diurnariîs, qui coniciunt eundem plus mille mulieres futuisse.

Se vitâ non superasse nisi forte fortunâ

Etiam ore libero nec fucato Henricus narrat se per viginti quinque annos fuisse ebriosum. "Mâne horâ undecimâ in cauponam ibam et staminatas ducebam per duodecim horas. Quod partim erat iucundissimum, partim satis taediosum." Potationes nihil esse nisi actionem admodum simplicem, se potasse taedio temporis vexatum."

Praeterea alcohole immodicê sumpto se minus impeditum esse, ne peteret venerem. Potando se, qui indolis esset minus alacris, id assecutum esse, ut mulieribus apertius confiteretur desideria sua voluptuosissima. Tamen ut evitaret ingurgitationes nimis effrenatas, interdum pausas interposuisse. Ex duobus annis se omnino abstinere ab alcohole Henricus Lauterbach dixit diurnariis periodici „Stern".

Ubi alcohol abundaret, nec defuisse experimenta drogas sumendi. Histrio confessus est se cum collegis illustribus sumpsisse potiones, quibus immixtum esset heroinum. At idem peccator experientiâ purgatus affirmat: In tempus longius drogarum sumptionem esse lusionem vanam et inutilem, quae oporteat omittatur. „Equidem istum drogarum abusum vitâ non superavi nisi forte fortunâ."

Hodie Henricus pater duorum filiorum felici connubio cum Victoriâ 33 annos natâ est coniunctus, quae ad colloquium interrogatorium faciendum sineret se photographari maritum tenerrimê circumplexa. At Henrici confessiones scriptas uxor eiusdem non semper videtur agere levi bracchio. „Interdum illa iam nares subduxit aut pedem impulsavit costis meis."

Hanc relationem d.15.m.Febr. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae