Annus
2 0 0 6


De Veneris secretis investigandis(

De Veneris secretis investigandis
(cf. Nuntios fasc. 73)


"Ne maledicas* Lucifero, iuvenis, veniente
quo exis mane domo cum grege cumque pedo;
namque domum te sidus idem labore peracto
nomine mutato Hesperus et referet."
Sic cecinit vates. Nam a prisco tempore, caeli
quo scrutabantur sidera primi homines,
idem mane diem praenuntiat, vespere noctem
Lucifer e caelo. Quin Babyloni etiam,
caeli qui ante alios tum stellarumque periti,
summa cum cura - nam coluere deam! -
sidus hoc observabant Astartemque vocabant,
Romanisque Venus, sidus amoris, erat.
Nunc autem, cum iam non tantum oculis observant
longinqua ex terris sidera, ut ante, homines,
instrumenta sed in caelum mittunt, propius quae
omnia scrutentur, terrigenis referant,
cognita nobis vicino de sidere, mentem
quae terrent, multa: non oculus penetrat
nubes atque aestus, totum vapore planetam
qui cingunt Venerem, lividus et calidus
fervet aer densus, qui non spirabilis ulli;
hinc a terrigenis machina quin etiam
missa frequens periit pressuque et sulphure multo.
Atqui erat haec terra, praebet amoena homini
omnibus atque animantibus aeraque et vitamque,
olim tam similis horribili Veneri!
Qui potuit noster dein fons vitae esse planeta,
leti Tartarus et proximus esse simul?
Exquiratur ut hoc, nunc ecce volatile missum est
telum. Di faciant, ut Venerem toleret!

* Ne, puer, maledixeris,
linquens Lucifero domum
cum patris grege, cum pedo,
quod tu, Lucifer ut iubet,
peram sumis abisque.
()
Perge, ne maledic, puer,
namque vespere te domum
sidus et referet. Domi
ligna sunt, puer, in foco,
mater est, bona puls est.

Unus et peragras humi
tu quidem, unus et emicat
sublime Hesperus: abstulit
lucifer, referet novo
nomine Hesperus idem.

(Ioannes Pascoli, Catullocalvos)

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae