Annus
2 0 0 6


TERRAE MOTU DECEM MILIA HOMINUM INTERFECTA

TERRAE MOTU DECEM MILIA HOMINUM INTERFECTA

Heu Indos et Pacistanos contristatos et desperatos

Post horribilem terrae motum in Pacistaniâ et Indiâ et Afganistaniâ factum omni horâ augetur numerus interfectorum. Interim iam computantur solâ in parte Casmiriae a Pacistanis custoditâ 30.000 (triginta milia) ferê hominum interfecta esse. Nonnullis decuriis terrae motuum posteriorum alia quoque destructa sunt.

Islamabadâ ex urbe – Adiutores quo plus progrediuntur in regiones devastatas, eo clarius apparet Indiam et Pacistaniam afflictas esse tali calamitate, quales saeculo semel tantum solent fieri. Tarik Faruk regionalis minister communicationis die Solis privatae stationi televisificae Geo TV dixit solâ in parte Casmiriae a Pacistanis custoditâ interfecta esse circiter 30.000 hominum. Praeterea de multorum milium hominum fato adhuc nil certi notum esse. Pacistaniae autem minister rerum internarum denique dixit mortuos esse 19.136, violatos 42.136 hominum.


Balakot: Haec urbs in Pacistaniâ boreali-occidentali sita terrae motu pessimê afflica est.

Hôc terrae motu, qui fuit fortitudinis 7,6, die Saturni latae regiones Pacistaniae et Indiae septentrionalis sunt destructae. Meteorologus quidam Pacistanus bene famatus dixit eundem fuisse vehementissimum omnium, qui facti essent his 100 annis in hac regione.

Interim Pacistania icta est circiter 45 terrae motibus posterioribus, quibus destructa sunt alia quoque. Praepositi centri meteorologici in Islamabadâ urbe Pacistaniae principali siti die Solis nuntiaverunt terrae motum usque nunc ultimum factum esse h.14.00 temporis localis (i.e. 11.00 h MESZ), eundemque fuisse fortitudinis 5,5 scalae Richterianae. Quattuor terrae motûs alios posteriores fuisse fortitudine 5,5.

Quidam locutor militum dixit neque militibus neque adiutoribus id contigisse, ut progrederentur in omnes regiones dissitas. Multos vicos ipsaque oppida quodammodo e tabulâ geographicâ evanuisse. In urbe Muzaffarabad Casmiriensi circiter 500 parvuli mortui sunt parietinis scholae suae obruti. In Casmiriae parte Indicâ numerus mortuorum exauctus est ad 325. Magistratûs rettulerunt in civitatibus Jammu et Caschmiriâ praeterea circiter 2000 homines esse vulneratos.

Musharraf rogat auxilium internationale

Pervez Musharraf praesidens Pacistaniae mundum rogavit, ut adiuvaret civitatem suam. "Rogamus" inquit „auxilium internationale". Hoc idem dixit diurnariis agenturae nuntiorum publicae, cui nomen est Associated Press of Pakistan. Operarios sat multos esse, sed Pacistaniam egêre pecuniâ, qua moderaretur isti infortunio tragico. Porro se urgenter egêre medicis et tentoriis et helicopteris transportationis, ut attingerent homines in regionibus vexatis a mundo externo insulatos. „Haec helicoptera" Musharraf inquit, „quo maiora sunt eo meliora".

PACISTANIA: POST TERRAE MOTUM MORTIFERUM

Germaniae gubernatores Pacistanis et Indis iam auxilium praebuerunt. Joschka Fischer minister rerum externarum declaravit gubernatores foederales iam communicare cum organisationibus localibus, ut quam celerrimê possent adiuvare.

Fischer nuntiavit magistratum externum ambasciatoris Germani Islamabadensis primo obtulisse 50.000 euronum, quibus statim auxilia fierent organisationibus Pacistanis cooperantibus. Ex mâne diei Saturni ministerii sui gregem auxilii humanitatis operatorium , ut adiuvaret, artê communicare cum organisationibus, qualis esset Germanica Crux Rubra (DRK).

Horst Köhler praeses Germaniae foederalis telegrammatîs ad Abdul Kalam praesidentem Indiae et Pervez Musharraf praesidentem Pacistaniae scripsit se nuntio terrae motuum accepto esse valdê contristatum. In nomine omnium Germanorum scripsit se condolere hominibus in Indiâ et Pacistaniâ hac calamitate afflictis. Gerhard Schröder cancellarius ad Musharraf et Manmohan Singh praesidentem Indiae ministrum scripsit Germanos ambabus civitatibus „adesse ipsis in his horis gravissimis".

Multos parvulos calamitate afflictos esse

UNICEF, Nationum Unitarum societas parvulis adiuvandis, dixit se in Pacistaniâ greges medicorum summae necessitatis a gubernatoribus emissos adiuvare instrumentis technicis, medicamentis, auxiliis logisticis. Timendum esse, ne multi parvuli essent inter homines terrae motibus afflictos: "Parvuli imprimis periclitantur fame, frigore, morbis, traumatibus." Itaque quam celerrimê paranda esse utensilia tutoria, aquam puram, aliaque bona adiutoria.

CASMIRIENSIS TERRAE MOTUS MONSTRUOSUS: MILIONES HOMINUM IN TERROREM CONIECTI

Praepositi operis adiutorii, cui nomen est „Misereor", Aquisgrani declaravit se statim concessisse auxilium 50.000 euronum, quibus imprimis in regionibus Pacistaniae et Casmiriae ruralibus fierent actiones statim adiuvandi. De condicione hominum in regionibus ruralibus versantium adhuc nihil certo sciri. Tantummodo nôtum esse hanc regionem plurimum vexari labinis terrestribus aedificiisque prorsus destructis. Adiutores calamitatum diaconicos misisse homines peritos in regionem terrae motibus afflictam, ut deliberarent de auxiliis ferendis et explorarent, quae res quantaeque requirerentur.

Homines summâ tristitiâ affectos

In regionibus calamitate afflictis scaenae sunt âctae dramaticae. Islamabadae duabus insulis 75 domorum destructis nihil relictum est nisi parietinae. Sub iisdem iacêre nonnullae decuriae hominum referuntur a servatoribus, qui versantur in locis infortunii Islamabadensibus. Unus e militibus, qui quaerunt homines obrutos: "Vidi" inquit cadavera mutilata." Astyphylaces vehiculis suis vix pervadere possunt per multitudinem hominum, qui congregantur circa montes parietinarum. Mulier quaedam clamat: "Amici mei ibi insunt. Necnon adsunt parvuli. Si huic acervo insunt foramina aerea, fortasse adhuc vivunt. Non licet eosdem declarare mortuos!"

Usque mane diei Dominici conduntur 23 cadavera, circiter 90 homines e ruderibus extrahuntur viventes, 50 homines adhuc dicuntur desiderari. Mulier quaedam non potest servari nisi eius manus inclusa amputatur, idem fit de viri alicuius crure. Adiutor quidam: "Nocte" inquit, „adhuc audivimus clamores hominum. At nunc facta est quies."

Hanc relationem d.09. m.Oct. a.2005 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: ///www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae